라틴어 문장 검색

Vulneratorum quidem et captivorum non erat numerus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:10)
Alii vero multi, circiter ducenti, quibus porta angusta negata est, aut mortui, [0496B] aut vulnerati aut capti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 60:4)
Sed Robertus suique consodales, videntes sibi angustias imminere ab hostibus, et scientes se crudelibus modis consumi, si victi eorum ditioni subderentur, [0498B] viriliter pro anima inimicis resistebant, lanceis et balistis, hostes fortiter impetentes, et VI a vallo arcentes, qui graviter ea die hinc et hinc vulnerati fuisse referuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:5)
obsidio solvitur, sed per insidias quidam de Christianis occiduntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 21:3)
Unde facta clam [0521A] conspiratione et missa turcis legatione, traditionem adversus Baldewinum machinabantur, qualiter cum suis aut occidi aut ab urbe posset depelli.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 32:3)
Continuo peregrini, consolatione virorum fortium respirantes, reversi sunt unanimiter et recenter in persecutionem inimicorum, et cum eis diu praelia conserentes, hinc et hinc plures occisi ac vulnerati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 8:7)
Baldewinus de Burg adverso telo in pectore vulneratus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 8:8)
Egressi autem Christiani victores a palatio post nimiam et cruentam caedem Sarracenorum, quorum decem millia in ipso loco occiderunt, plures copias gentilium, per vicos civitatis errantes diffugio prae timore mortis, in ore gladii percusserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 46:1)
Et jam inter plurimas sagittas incaute remissas, decem sagittis ejusdem Gerhardi corpus confixum et vulneratum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:14)
Gentiles autem cernentes quia vir strenuus, omni pietate a cordibus suorum exclusa, vulneraretur, sic duci et omni populo Christiano magnis blasphemiis improperabant, dicentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:1)
unde ab illo [0573C] traditore dies designata est qua illos in vineis agrisque laborantes alios occidere, alios posset comprehendere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 18:3)
Tandem Christiani praevalentes, plurimam partem illorum occiderunt praedamque retinentes cum plurimis equis et captis ibidem militibus in gloria et jucunditate Jerusalem reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:8)
Utrinque hac die bello gravati sunt, alii occisi, alii vulnerati;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:11)
Non [0587B] est utile et salubre consilium nobis Turcis, ut in umbra noctis praelium conseramus, ne a Sarracenis, qui nos semper odio habuerunt, subito circumventi occidamur, et tam spolia Francorum quam nostrorum auferantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:4)
Non amplius quam duo milites, Walterus Tauns et Baldewinus Tauns, illic cecidisse reperti sunt, pauci vero vulnerati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION