라틴어 문장 검색

ut mala quem scabies aut morbus regius urget aut fanaticus error et iracunda Diana, vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam qui sapiunt, agitant pueri incautique sequuntur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 14:1)
multis occulto crescit res faenore.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 145)
sicut parvola - nam exemplo est - magni formica laboris ore trahit quodcumque potest atque addit acervo quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.22)
pro bene sano ac non incauto fictum astutumque vocamus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:19)
etiam in illis interrogationibus Socratis, quarum paulo ante feci , cavendum, ne incaute respondeas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 247:2)
circum se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 26장6)
Postquam dies comitiorum venit et Catilinae neque petitio neque insidiae, quas consulibus in campo fecerat, prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam, quae occulte temptaverat, aspera foedaque evenerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 26장7)
Illi, homines militares, sine tumultu praesidiis conlocatis, sicuti praeceptum erat, occulte pontem obsidunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 45장4)
neque parari neque consuli quicquam potest occulte :
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장64)
reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducti eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam Transalpinam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 57장2)
Quae postquam Massiua agitare coepit neque Iugurthae in amicis satis praesidi est, quod eorum alium conscientia, alium mala fama et timor impediebat, Bomilcari, proximo ac maxime fido sibi, imperat, pretio, sicuti multa confecerat, insidiatores Massiuae paret ac maxime occulte, sin id parum procedat, quouis modo Numidam interficiat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장6)
Huic rogationi partim conscii sibi, alii ex partium invidia pericula metuentes, quoniam aperte resistere non poterant, quin illa et alia talia placere sibi faterentur, occulte per amicos ac maxime per homines nominis Latini et socios Italicos impedimenta parabant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장2)
Interim Iugurtha ex occulto repente nostros invadit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 59장2)
maiorum gloria posteris quasi lumen est, neque bona neque mala eorum in occulto patitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장41)
Igitur Sulla respondit se pauca coram Aspare locuturum, cetera occulte nullo aut quam paucissimis praesentibus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 109장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION