라틴어 문장 검색

alcyonium, nitrum, cuminum, fici folia arida paribus portionibus contunduntur adiecto aceto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장470)
murti aridae contritae acetabulum miscent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장476)
Idque evenit modo sine ulcere, modo exulcerato loco, huic quoque modo malo odore, modo nullo accedente.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 2장3)
Si tamen ea res nimium offendit, quod umore sequente fieri potest, magisque si is etiam mali odoris est, caput saepe radendum est, dein id super adiuvandum aliquis ex leviter reprimentibus, quale est nitrum cum aceto, vel ladanum cum murteo et vino, vel myrobalanum cum vino.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 2장9)
Ex duro exiguum quiddam et glutinosum exit, ex † sumplus et mali odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 3장6)
ac si ictus is locus est, sanguis exit liquidus et mali odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 4장3)
Pituita autem sicca et arida dolorem quidem movet, sed maturius desinit, nisi quid exulceravit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장10)
Sed ea spuma ex aqua pluviatili coquitur, et arida haec medicamenta ex suco murti conteruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장217)
cineris ex odoribus P. IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장259)
Est etiam genus aridae lippitudinis:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장327)
succurritque et his et aridae lippitudini, si quis panem ex vino subactum super oculum inponit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장354)
At si multum puris malusque odor est, aeruginis rasae, turis, singulorum P. II;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장65)
Quod si super ulcera caro increvit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet, tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et melle fit, aut mel cum aerugine incoctum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장81)
Sin autem ea ulcera circa os sunt pluresque crustas et odorem foedum habent, quod genus Graeci ozenam appellant, sciri quidem debet vix ex malo posse succurri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장5)
Cuius rei causa et quinquefolii radix in vino mixto coquitur, et hyoscyami radix vel in posca vel in vino, sic up paulum his salis adiciatur et papaveris non nimium aridi cortices et mandragorae radix eodem modo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION