라틴어 문장 검색

Si quis sibi offensas concitaturus est, si quis intellegit adeo per hoc se nihil consecuturum, ut multa etiam ex reposito adquisitoque perdenda sint, non libens in detrimenta descendit ?
(세네카, 행복론, Liber IV 94:3)
" Volebam gratiam referre, sed timeo impensam, timeo periculum, vereor offensam ;
(세네카, 행복론, Liber IV 115:6)
ingentem rem ab illo diei audivi, cum miraretur Gai dementiam, quod se putasset tanti posse mutari.
(세네카, 행복론, Liber VII 62:1)
nec haec vilitas sui est aut dementia pro uno capite tot milia excipere ferrum ac multis mortibus unam animam redimere nonnumquam senis et invalidi.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 18:2)
" Cum ad hanc vocem exclamasset procul hanc ab se abesse dementiam :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 59:1)
Numquid aliquis sanus filium a prima offensa exheredat ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 86:3)
Magnum quid et divinum sapit offensus clemens.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 35:13)
Beatum deflere invidia est, nullum dementia."
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 49:3)
Quanta autem dementia est isdem modo delectari, modo offendi, et rem ab amico dictam maledictum vocare, a servulo ioculare convicium !
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 60:4)
Tanta quosdam dementia tenet, ut sibi contumeliam fieri putent posse a muliere.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 72:1)
Quanta dementia fuit !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 131:2)
Non resistet offensis cui nihil umquam negatum est, cuius lacrimas sollicita semper mater abstersit, cui de paedagogo satisfactum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 112:4)
Faciet nos mitiores, si cogitaverimus, quid aliquando nobis profuerit ille cui irascimur, et meritis offensa redimetur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 187:1)
Numquam tam feliciter in multa discurrenti negotia dies transit, ut non aut ex homine aut ex re offensa nascatur, quae animum in iras paret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 39:3)
Non dubito quin Harpagus quoque tale aliquid regi suo Persarumque suaserit, quo offensus liberos illi epulandos adposuit et subinde quaesiit, an placeret conditura ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 95:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION