라틴어 문장 검색

erat res minime certamini navali similis, proxime speciem muros oppugnantium navium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 121:1)
altitudine aliquantum onerariae superabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 121:2)
gravior ac pondere ipso libratior superne ex onerariis ictus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 122:2)
quos cum neque ipsos neque catenas quibus suspensi iniciebantur incidere possent, ut quaeque retro inhibita rostrata onerariam haerentem unco traheret, scindi videres vincula quibus aliis innexa erat, seriem etiam simul plurium navium trahi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 126:1)
sexaginta ferme onerariae puppibus abstractae Carthaginem sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 129:1)
per indutiarum tempus ex Sardinia a P. Lentulo praetore centum onerariae naves cum commeatu viginti rostratarum praesidio, et ab hoste et ab tempestatibus mari tuto, in Africam transmiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 311:1)
Octavio ducentis onerariis, triginta longis navibus ex Sicilia traicienti non eadem fortuna fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 312:2)
onerariae pars maxima ad Aegimurum - insula ea sinum ab alto claudit in quo sita Carthago est, triginta ferme milia ab urbe - , aliae adversus urbem ipsam ad Calidas Aquas delatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 315:1)
desertae fuga nautarum primum ab Aegimuro, deinde ab Aquis onerariae Carthaginem puppibus tractae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 318:1)
Scipio confestim a proelio expugnatis hostium castris direptisque cum ingenti praeda ad mare ac naves rediit, nuntio allato P. Lentulum cum quinquaginta rostratis, centum onerariis cum omni genere commeatus ad Uticam accessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 479:1)
indutias ita se daturum, si per priores indutias naves onerariae captae quaeque fuissent in navibus restituerentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 496:2)
eo maxime tempore Abydum oppugnabat, iam cum Rhodiis et Attalo navalibus certaminibus, neutro feliciter proelio, vires expertus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 147:2)
paciscebantur autem ut Rhodiam quadriremem cum sociis navalibus Attalique praesidium emitti liceret atque ipsis urbe excedere cum singulis vestimentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 180:1)
cum velut Sagunti excidium Hannibali, sic Philippo Abydenorum clades ad Romanum bellum animos fecisset, nuntii occurrerunt consulem iam in Epiro esse et Apolloniam terrestres copias, navales Corcyram in hiberna deduxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 198:1)
navales copias Demetriadem in Thessaliam contrahebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 373:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION