라틴어 문장 검색

addidit facile Masinissa perculsis terrorem nudavitque ab ea parte aciem equestri auxilio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 448:1)
Laelius ut turbatos vidit hostes addidit perculsis terrorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 451:1)
non tamen ita perculsos iratosque in aciem accepere, sed densatis ordinibus in cornua vacuumque circa campum extra proelium eiecere, ne pavido fuga volneribusque milite sinceram et integram aciem miscerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 460:1)
is demum equitum impetus perculit hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 467:2)
admovendum igitur undique terrorem perculsae Carthagini ratus, misso Laelio Romam cum victoriae nuntio, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 481:1)
nam et Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus, vagari passim, et oppidanos, praesidio Macedonum fretos, custodiam urbis neglegere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 244:1)
nec enim mansuros ita perculsos hostes fuisse, debellarique momento temporis potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 430:1)
nam si omnibus peditum quoque copiis congressus rex fuisset, forsitan inter tumultum, cum omnes victi metuque perculsi ex proelio intra vallum, protinus inde supervadentem munimenta victorem hostem fugerent, exui castris potuerit rex;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 431:1)
cum vero integrae copiae peditum in castris mansissent, stationes ante portas praesidiaque disposita essent, quid, nisi ut temeritatem regis, effuse paulo ante secuti perculsos equites, imitaretur, profecisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 432:1)
oppidani primo impigre tuebantur moenia, dein fessi vulneratique aliquot, cum et muri partem eversam operibus hostium cernerent, ad deditionem inclinarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 189:1)
oppidanis extemplo vita ac libertas concessa est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 198:2)
neque enim pares eos oppidanis solis, qui idem quod Macedones sentirent, nedum adiunctis Macedonibus esse, quos ne Romani quidem ad Corinthum sustinuissent, primo nihil nec ducem nec ipsos movit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 326:2)
oppidani, ante lictorem turba acta, insecutum confestim agmen armatorum non ante quam ad hospitium imperatoris ventum est conspexere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 7:1)
hac perculsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, legatos mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 366:1)
integri recentibus telis fatigatos adorti hostes primum acri impetu velut cuneo perculerunt, deinde in fugam averterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 176:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION