라틴어 문장 검색

accedat eodem oportet lepos quidam facetiaeque et eruditio libero digna celeritasque et brevitas et respondendi et lacessendi subtili venustate atque urbanitate coniuncta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 17:2)
Quid autem tam necessarium, quam tenere semper arma, quibus vel tectus ipse esse possis vel provocare integer vel te ulcisci lacessitus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 32:1)
Omnino probabiliora sunt, quae lacessiti dicimus quam quae priores, nam et ingeni celeritas maior est, quae apparet in respondendo, et humanitatis est responsio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 230:1)
videmur enim quieturi fuisse, nisi essemus lacessiti, ut in ipsa ista contione nihil fere dictum est ab hoc, quod quidem facetius dictum videretur, quod non provocatus responderit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 230:2)
vel quod admirantur omnes acumen uno saepe in verbo positum maxime respondentis, non numquam etiam lacessentis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:5)
" Est hoc scurrile, et quod sine causa lacessivit et tamen id dixit, quod in omnis luscos conveniret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 246:4)
Hoc tum est venustum, cum in altercatione arripitur ab adversario verbum et ex eo, ut a Catulo in Philippum, in eum ipsum aliquid, qui lacessivit, infligitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 255:12)
saepe aliqui testis aut non laedit aut minus laedit, nisi lacessatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 301:2)
His quattuor causis totidem medicinae opponuntur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 339:2)
Et quoniam semper is qui defendit non solum re- sistat oportet aliquo certo statu aut infitiando aut definiendo aut aequitate opponenda, sed etiam rationem subiciat recusationis suae, primus ille status rationem habet iniqui criminis ipsam negationem infitiationemque facti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 29장 2:2)
deinde uni cuique rationi opponendum est ab accusatore id quod, si non esset in accusatione, causa omnino esse non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 29장 3:1)
sed in gravissimis firmamentis etiam illa ponenda sunt, si quae ex scripto legis aut testamenti aut verborum ipsius iudici aut alicuius stipulationis aut cautionis opponuntur defensioni contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 31장 1:1)
His rationibus tam certis tamque inlustribus opponuntur ab iis, qui contra disputant, primum labores, qui sint re publica defendenda sustinendi, leve sane inpedimentum vigilanti et industrio, neque solum in tantis rebus, sed etiam in mediocribus vel studiis vel officiis vel vero etiam negotiis contemnendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 7:1)
Adiunguntur pericula vitae, turpisque ab his formido mortis fortibus viris opponitur, quibus magis id miserum videri solet, natura se consumi et senectute, quam sibi dari tempus, ut possint eam vitam, quae tamen esset reddenda naturae, pro patria potissimum reddere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 7:2)
Aquilium non arbitrabamur, qui denegavit et iuravit morbum et illud suum regnum iudiciale opposuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION