라틴어 문장 검색

et mecum ingentis oras evolvite belli, [et meministis enim, divae, et memorare potestis.] Turris erat vasto suspectu et pontibus altis, opportuna loco, summis quam viribus omnes expugnare Itali summaque evertere opum vi certabant, Troes contra defendere saxis perque cavas densi tela intorquere fenestras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 19:2)
Namque sub Oebaliae memini me turribus arcis, qua niger umectat flaventia culta Galaesus, Corycium vidisse senem, cui pauca relicti iugera ruris erant, nec fertilis illa iuvencis nec pecori opportuna seges nec commoda Baccho.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:3)
ac mihi opportunus maxime videtur ingressus ab eo, cuius aliquid simile apud grammaticos puer didicerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 45:2)
permixta tamen est et utilitatis ratio, an pro Caesare fuerit occidi Pompeium, an timendum a rege bellum, si Theodotus sit occisus, an id minime opportunum hoc tempore et periculosum et certe longum sit futurum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 273:1)
et urbanitas opportuna reficit animos et undecunque petita iudicis voluptas levat taedium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 58:1)
sic fit, ut aut constent sibi aut, si quid titubaverint, opportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione velut in gradum reponantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 42:3)
spectatur enim ad fidem probationis, montanus an planus, maritimus an mediterraneus, consitus an incultus, frequens an desertus, propinquus an remotus, opportunus consiliis an adversus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 131:2)
modicus autem atque opportunus eius usus illustrat orationem, ita frequens et obscurat et taedio complet, continuus vero allegorias et aenigmata exit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 233:1)
nec aliud potest sermonem facere numerosum quam opportuna ordinis per mutatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 283:1)
sed non continere, verum etiam cito percipere multa acturos oportet, nec quae scripseris modo iterata lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac verborum contextum sequi, et quae sint ab adversa parte dicta meminisse, nec utique ea, quo dicta sunt ordine, refutare, sed opportunis locis ponere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 97:1)
sunt enim multa vitia, de quibus dixi, cum in quadam primi libri parte puerorum ora formarem, opportunius ratus, in ea aetate facere illorum , in qua emendari possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 178:4)
nam et deformis est consumpti illius sonus et respiratio sub aqua diu pressi similis et receptus longior et non opportunus, ut qui fiat non ubi volumus, sed ubi necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 200:2)
procursio opportuna brevis, moderata, rara.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 272:4)
pedis supplosio ut loco est opportuna, ut ait Cicero, in contentionibus aut incipiendis aut finiendis, ita crebra et inepti est hominis et desinit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 275:1)
tutae tranquillaeque res omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinae.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 16장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION