라틴어 문장 검색

Illud vero minime consectarium, sed in primis hebes, illorum scilicet, non tuum, gloriatione dignam esse beatam vitam, quod non possit sine honestate contingere, ut iure quisquam glorietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 68:7)
illi autem, quibus summum bonum sine virtute est, non dabunt fortasse vitam beatam habere, in quo iure possit gloriari, etsi illi quidem etiam voluptates faciunt interdum gloriosas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 69:3)
Ista enim a vobis quasi dictata redduntur, quae Epicurus oscitans halucinatus est, cum quidem gloriaretur, ut videmus in scriptis, se magistrum habuisse nullum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 72:1)
quod et non praedicanti tamen facile equidem crederem, sicut mali aedificii domino glorianti se architectum non habuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 72:2)
Nam superstitione, quod gloriari soletis, facile est liberare, cum sustuleris omnem vim deorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 117:2)
propter virtutem enim iure laudamur et in virtute recte gloriamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 88:2)
licet enim mihi, M. fill, apud te gloriari, ad quem et hereditas huius gloriae et factorum imitatio pertinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 101:3)
L. quidem Philippus Q. f., magno vir ingenio in primisque clarus, gloriari solebat se sine ullo munere adeptum esse omnia, quae haberentur amplissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 79:2)
Nobis quoque licet in hoc quodam modo gloriari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 79:4)
In hoc genus coniciuntur etiam proverbia, ut illud Scipionis, cum Asellus omnis se provincias stipendia merentem peragrasse gloriaretur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 258:1)
ex quibus Elius Hippias, cum Olympiam venisset maxima illa quinquennali celebritate ludorum, gloriatus est cuncta paene audiente Graecia nihil esse ulla in arte rerum omnium quod ipse nesciret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 127:1)
Isti enim palam dicere atque in eo multum etiam gloriari solent, se de rationibus rerum publicarum aut constituendarum aut tuendarum nihil nec didicisse umquam nec docere, earumque rerum scientiam non doctis hominibus ac sapientibus, sed in illo genere exercitatis concedendam putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 17:2)
A. 10.325 opprobrio fuisse adulescentibus, si amatores non haberent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 9:2)
cum quidem me audiente Salinatori, qui amisso oppido fugerat in arcem, glorianti atque ita dicenti, mea opera, Q. Fabi, Tarentum recepisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 15:2)
quid, qui etiam addiscunt aliquid, ut et Solonem versibus gloriantem videmus, qui se cotidie aliquid addiscentem dicit senem fieri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION