라틴어 문장 검색

et tum loco calido curatio adhibenda, quae hoc modo ordinatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 8:3)
Ac superiores quidem partes sic ordinatae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 23:1)
et Dux Robertus ivit cum eo ad Hydrontem, et ordinavit pro eo exercitum navalem multarum navium, et deinde cum eodem ivit ad insulam Corcyram, et cepit eam.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1081 32:2)
Sed ampla stabula sic ordinentur, ne quis umor influere possit et ut quisque ibi conceptus fuerit quam celerrime dilabatur, ut nec fundamenta parietum corrumpantur nec ungulae pecudum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 5:1)
Quos cum per definitum vineislocum fecerunt, in lateribus sulcorum viviradices vel decisos quam recentissimos palmites novellos erigunt, consitis compluribus inter ordinaria semina malleolis, quos postea quam convaluerint crudo solo quod omissum est transversis scrobibus propagent, atque ordinent vineam paribus intervallis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 5:3)
At cum iugum in fascem pluribus harundinibus alterna cacuminum vice ordinatum est, fere quinquennii praebet usum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 2:1)
Sed quoquo modo2 vineta placuerit ordinare, centenae stirpes per singulos hortos semitis distinguantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 1:1)
Sic deinde ordinata vineta festinabimus emundare, sarmentisque et calamentis 3 liberare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 1:1)
Perticae cacuminum modicae plenitudinis, quae tamen dupondiarii orbiculi crassitudinem non excedat,optime panguntur eousque dum ad solidum demittantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 4:6)
Sed si triangulus disparibus fuerit lateribus ager, tanquam in subiecta forma, quae habet rectum angulum, aliter ratiocinium ordinabitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 5:10)
At si per senos pedes eundem vitibus locum placuerit ordinare, nihil dubium est quin longitudini dandae sint XLI vites, latitudini autem viginti una.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 7:3)
Eademque ratione usque in cacumen ordinanda erit arbor.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 16:2)
Hoc cum per dies novem factum est, aqua dulci abluitur,et sub umbra cratibus in hoc factis ita ordinatur, ne alter alterum caseus contingat, et ut modice siccetur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 5:1)
Qui vero greges nantium possidere student, chenoboseia 2 constituunt,3 quae tum demum vigebunt, si fuerint ordinata ratione tali.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 1:1)
Hac ratione stabulis ordinatis aquatile pecus inducemus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION