라틴어 문장 검색

Quicquid ultra haec nimium est, et oritur aut a gloriola et loquendi aviditate, aut ab audiendi impatientia, aut a memoriae debilitate, aut a defectu attenionis sedatae et aequabilis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:9)
Contingit enim haud raro ut res in iudicium adducta versetur circa meum et tuum, et nihilominus consequentia eius ad rationes status penetret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:5)
Mutationes et vicissitudines in rebus bellicis haud pauci sunt, sed praecipue in tribus versantur, in sede belli, in genere armorum, et in disciplina militari.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 6:2)
Quatenus vero ad philologiam, quae in hoc argumento ut plurimum versatur, nihil aliud est quam narratiunculatum et observationum futilium congeries, ideoque scripto huic minime congruit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 10:9)
Vt ueniunt, cuncta referunt, lis unde sit orta.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:6)
Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclitos.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장1)
Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua et adorabant Aman; sic enim praeceperat rex pro illo. Solus Mardochaeus non flectebat genu neque adorabat eum.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장2)
Iudaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor et tripudium.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장16)
At hi, qui in urbe Susan congregati sunt, tertio decimo et quarto decimo die eiusdem mensis in caede versati sunt, quinto decimo autem die requieverunt; et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque laetitiae.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장18)
Et miserunt ad omnes Iudaeos, qui in centum viginti septem provinciis regis Asueri versabantur, verba pacis et veritatis,
(불가타 성경, 에스테르기, 9장30)
Beatus, qui in istis versatur sermonibus; qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper.
(불가타 성경, 집회서, 50장30)
Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius; et egrediemini et salietis sicut vituli saginati
(불가타 성경, 말라키서, 3장20)
Cum autem ipsorum arma collegissent spoliisque hostes exuissent, circa sabbatum versabantur impensius benedicentes et confitentes Domino, qui liberavit eos in isto die misericordiae initium constituens in eos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장27)
Manifestavit nobis Menelaus velle vos redire et in negotiis propriis versari.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장29)
Ita instructus rem aggredi ausus sum parum fortasse versans quid valerent humeri.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION