라틴어 문장 검색

elogium grauissimum iam totum medius fidius perscriptum ut aboleret, impensis precibus oraui;
(아풀레이우스, 변명 97:3)
postremo, ni impetrarem, diuersurum me ab ea comminatus sum:
(아풀레이우스, 변명 97:4)
hoc quidem multis cantaminibus difficile impetraui.
(아풀레이우스, 변명 100:12)
nihil quippe a te impetraui, quia nec postulaui.
(아풀레이우스, 플로리다 9:38)
quem qui laboriose exorauerit, sibi debet unam gratiam, quod impetrarit;
(아풀레이우스, 플로리다 16:41)
postremo propinquis etiam hominibus inuitis, quodne iam ipsi hereditatem habebant, an quod adhuc illi fidem non habebant, aegre tamen ac difficulter Asclepiades impetrauit breuem mortuo dilationem atque ita uispillonum manibus extortum uelut ab inferis postliminio domum rettulit confestimque spiritum recreauit, confestim animam in corporis latibulis delitiscentem quibusdam medicamentis prouocauit.
(아풀레이우스, 플로리다 19:11)
"Oro te"
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:15)
"quod consilium virtutibus cantionum antevortit et, ut illa Medea unius dieculae a Creone impetratis induciis totam eius domum filiamque cum ipso sene flammis coronalibus deusserat, sic haec devotionibus sepulchralibus in scrobem procuratis, ut mihi temulenta narravit proxime, cunctos in suis sibi domibus tacita numinum violentia clausit, ut toto biduo non claustra perfringi, non fores evelli, non denique parietes ipsi quiverint perforari, quoad mutua hortatione consone clamitarent, quam sanctissime deierantes sese neque ei manus admolituros, et si quis aliud cogitant, salutare laturos subsidium:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:28)
"Ioco, parens optima, dic oro et cuiatis sit et quibus deversetur aedibus?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:15)
"At illa crinibus antependulis hinc inde demotis etiam in maerore luculentam proferens faciem,meque respiciens Vide oro inquit Quam expergite munus obeas."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:20)
"Quid, oro, me post Lethaea pocula iam Stygiis paludibus innatantem ad momentariae vitae reducitis officia?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:68)
"Oro te, et dei perfida muliere vindictam, immo vero licet maius quodvis supplicium sume."
(아풀레이우스, 변신, 3권 12:10)
"Nec tamen me putes, oro, sponte angorem istum tibi concinnasse:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 12:11)
"Oro, prius fores cubiculi diligenter occludam, ne sermonis elapsi profana petulantia committam grande flagitium"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:4)
"Quaecumque itaque commisero huius religiosi pectoris tui penetralibus, semper haec intra consaeptum clausa custodias oro, et simplicitatem relationis meae tenacitate taciturnitatis tuae remunerare."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION