라틴어 문장 검색

His effecturi, ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet, divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam et temperantissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus, facilius ab omnibus uni eripi posse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 41:4)
Itaque multa illas inhibent extrinsecus et inpediunt, spes, cupiditas, timor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 8:2)
Quicquam fuisse corruptius illis moribus credis, quibus libido non sacris inhiberi, non iudiciis poterat, quibus in ea ipsa quaestione, quae extra ordinem senatusconsulto exercebatur, plus quam quaerebatur, admissum est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 7:1)
Etiam nunc cui tanta vis est, ut inpellat et cogat et retineat et inhibeat, corpus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 9:1)
Licet aliquis nimium inmoderatumque in hac parte me iudicet, non desistam persequi nequitiam et adfectus efferatissimos inhibere et voluptates ituras in dolorem compescere et votis opstrepere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 4:5)
quod ostentare libet et inscribere sibi.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 93:4)
Protinus excidit, quidquid ante apud nos beneficium vocabatur, nec ea intuemur, quae nos aliis praeposuere, sed ea sola, quae fortuna praecedentium ostentat.
(세네카, 행복론, Liber III 13:4)
quid autem mali est inhiberi beneficiorum temeritatem ?
(세네카, 행복론, Liber III 59:2)
hic fortasse ostentare se potest, habet, quod iactet, quod proferat.
(세네카, 행복론, Liber IV 97:5)
Quam multorum eloquentia et cotidiana ostentandi ingenii sollicitatio sanguinem educit!
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 10:5)
In hac tanta facultate rerum non ira me ad iniqua supplicia compulit, non iuvenilis impetus, non temeritas hominum et contumacia, quae saepe tranquillissimis quoque pectoribus patientiam extersit, non ipsa ostentandae per terrores potentiae dira, sed frequens magnis imperiis gloria.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 4:1)
Relinquat oportet securi aliquid metus multoque plus spei quam periculorum ostentet ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 77:4)
Scythia et totus ille ferarum indomitarumque gentium tractus civitates Achaiae Ponticis impositas litoribus ostentat ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 36:5)
Pyre- naeus Germanorum transitus non inhibuit - per invia, per incognita versavit se humana levitas.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 37:6)
Tune venena edebat bibebatque, eum immensis epulis non delectaretur tantum, sed gloriaretur, eum vitia sua ostentaret, eum civitatem in luxuriam suam converteret, eum iuventutem ad imitationem sui sollici- taret etiam sine malis exemplis per se docilem.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 72:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION