라틴어 문장 검색

famuli, attollite, refovete gelido latice.
(세네카, 아가멤논 14:4)
Ille deus est, non qui paucas boves, sed qui per totum orbem armenta dimisit, qui gregibus ubique passim vagantibus pabulum praestat, qui pascua hibernis aestiva substituit, qui non calamo tantum cantare et agreste atque inconditum carmen ad aliquam tamen observationem modulari docuit, sed tot artes, tot vocum varietates, tot sonos alios spiritu nostro, alios externo cantus edituros commentus est.
(세네카, 행복론, Liber IV 27:1)
Ille, qui totus ad se spectat et nobis prodest, quia aliter prodesse sibi non potest, eo mihi loco est, quo, qui pecori suo hibernum et aestivum pabulum prospicit;
(세네카, 행복론, Liber VI 53:2)
cum bene lacertos exercuit, cuiuslibet ferae pabulum, cuiuslibet victima, ex infirmis fluidis- que contextum et lineamentis exterioribus nitidum, frigoris, aestus, laboris impatiens, ipso rursus situ et otio iturum in tabem, alimenta metuens sua, quorum modo inopia deficit, modo copia rumpitur;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 61:6)
Pastor gelida cana pruina grege dimisso pabula carpit;
(세네카, Hercules Furens 2:7)
quid stabula memorem dira Bistonii gregis suisque regem pabulum armentis datum, solitumque densis hispidum Erymanthi iugis Arcadia quatere nemora Maenalium suem, taurumque centum non levem populis metum?
(세네카, Hercules Furens 3:12)
a fonte discors manat hinc uno latex, alter quieto similis (hunc iurant dei) tacente sacram devehens fluvio Styga;
(세네카, Hercules Furens 11:2)
in amne medio faucibus siccis senex sectatur undas, alluit mentum latex.
(세네카, Hercules Furens 11:19)
me Tagus fugiat latex meamque fallax unda deludat sitim;
(세네카, Hercules Oetaeus 14:34)
non ipse terris maior Oceanus meos franget vapores, omnis in nostris malis deficiet umor, omnis arescet latex.
(세네카, Hercules Oetaeus 20:31)
pabulum accipiant ferae.
(세네카, Hercules Oetaeus 21:54)
Vincit virgineus decor longe Cecropias nurus, et quas Taygeti iugis exercet iuvenum modo muris quod caret oppidum, et quas Aonius latex Alpheosque sacer lavat.
(세네카, 메데아 2:5)
sacrum laticem percussa dedi.
(세네카, 메데아 12:26)
quos liberior domus elato custode sinit, petits fontes aliturque sitis latice ingesto.
(세네카, 오이디푸스 2:50)
pumice ex sicco * fluxit Nyctelius latex;
(세네카, 오이디푸스 6:48)

SEARCH

MENU NAVIGATION