라틴어 문장 검색

Uxorem iam pudicam maritus iam non zelotypus eiecit,1 filium iam subiectum pater retro patiens abdicavit, servum iam fidelem dominus olim mitis ab oculis relegavit;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 4:2)
Circa feminas quidem etiam illa maiorum instituta ceciderunt quae modestiae, quae sobrietati patrocinabantur, cum aurum nulla norat praeter unico digito quem sponsus obpignorasset pronubo anulo, cum mulieres usque adeo vino abstinerentur, ut matronam ob resignatos cellae vinariae loculos sui inedia necarint, sub Romulo vero quae vinum attigerat, inpune a Metennio marito trucidata sit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 4:1)
Candor erat qualem praefert Latonia Luna, et color in niueo corpore purpureus, ut iuueni primum uirgo deducta marito inficitur teneras ore rubente genas, et cum contexunt amarantis alba puellae lilia et autumno candida mala rubent.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 413)
nam etsi minor aetate quam Perseus esset, hunc iusta matre familiae, paelice ortum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 625:1)
non nequiquam isti unum Demetrium filium te habere, me subditum et paelice genitum appellant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 99:1)
viris cum suis praedicant nos solere, suas paelices esse aiunt, eunt depressum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 127)
Ei hac mecum, ut videas semul tuam Alcumenam paelicem, Iuno mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 142)
Daemones Serio edepol, quamquam vobis quae voltis, mulieres, metuo, propter vos ne uxor mea med extrudat aedibus, quae me paelices adduxe dicet ante oculos suos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 41)
Sed dum filia sua hostium aperiret marito, arripuit vetula nudum gladiumet commisit amasio iussitque ut ante hostium in introitu mariti filiaesuae stricto gladio staret, et si aliquid ei maritus loqueretur, nihilresponderet.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 95:7)
7. Vidua post mortem mariti sui statim et sine difficultate habeat maritagium et hereditatem suam, nec aliquid det pro dote sua, vel pro maritagio suo, vel hereditate sua, quam hereditatem maritus suus et ipsa tenuerint dit obitus ipsius mariti, et maneat in domo mariti sui per quadraginta dies post mortem ipsius, infra quos assignetur ei dos sua.
(Magna Carta 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION