라틴어 문장 검색

Gorgia paratus erat exsequi . . . De stomachi tui recusatione non habeo quod timeam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:6)
Ego vero sum paratus:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lupus ad canem.12)
Est enim plane aliquid edendum - atque utinam hoc potissimum quod paratum est!
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 6:1)
Qui quidem diu quaerendus fuisset, nisi paratus et quasi provisus esset Minicius Acilianus, qui me ut iuvenis iuvenem - est enim minor pauculis annis - familiarissime diligit, reveretur ut senem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 3:1)
His rationibus motus malui me tribunum omnibus exhibere quam paucis advocatum.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 4:1)
quacumque loco moveris humum, obvius et paratus umor occurrit, isque sincerus ac ne leviter quidem tanta maris vicinitate corruptus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 25:4)
Neque enim me praeterit actiones, quae recitantur, impetum omnem caloremque ac prope nomen suum perdere, ut quas soleant commendare simul et accendere iudicum consessus, celebritas advocatorum, exspectatio eventus, fama non unius actoris, diductumque in partes audientium studium, ad hoc dicentis gestus incessus, discursus etiam omnibusque motibus animi consentaneus vigor corporis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 2:1)
Cum publicum opus mea pecunia incohaturus in Tuscos excucurrissem, accepto ut praefectus aerari commeatu, legati provinciae Baeticae, questuri de proconsulatu Caecili Classici, advocatum me a senatu petiverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 2:2)
Legati rursus inducti iterum me iam praesentem advocatum postulaverunt, implorantes fidem meam quam essent contra Massam Baebium experti, allegantes patrocini foedus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 4:1)
Solet dicere Claudius Restitutus, qui mihi respondit, vir exercitatus et vigilans et quamlibet subitis paratus, numquam sibi tantum caliginis tantum perturbationis offusum, quam cum praerepta et extorta defensioni suae cerneret, in quibus omnem fiduciam reponebat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 15:1)
Ego vero non iudico, memini tamen me advocatum ex iudicibus datum.'
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 20:6)
In hoc ego, ut referrem gratiam - nam vinci in amore turpissimum est -, templum pecunia mea exstruxi, cuius dedicationem, cum sit paratum, differre longius irreligiosum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 5:1)
Egit contra eum Pomponius Rufus, vir paratus et vehemens;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 3:1)
Praeterea rem manifestam infitiari augentis erat crimen non diluentis, praesertim cum reus ipse nihil integrum advocatis reliquisset.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 7:4)
'Ex advocato nuntius factus sum;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION