라틴어 문장 검색

In hoc ego, ut referrem gratiam - nam vinci in amore turpissimum est -, templum pecunia mea exstruxi, cuius dedicationem, cum sit paratum, differre longius irreligiosum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 5:1)
Egit contra eum Pomponius Rufus, vir paratus et vehemens;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 3:1)
Atque adeo ego, qui nondum liberos habeo, paratus sum pro re publica nostra, quasi pro filia vel parente, tertiam partem eius quod conferre vobis placebit dare.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 5:2)
in summa non profuturum ei si donassem, profuturum si cessissem, esse autem me paratum cedere si inique exheredatum mihi liqueret.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 3:3)
Dimittuntur centumviri, eximitur dies me gaudente, qui umquam ita paratus sum ut non mora laeter.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 2:3)
nec tamen Aetnaeus vasto Polyphemus in antro accipiet voces Antiphatesve tuas, sed placidus facilisque parens veniaeque paratus, et qui fulmineo saepe sine igne tonat, qui cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse, cuique fere poenam sumere poena sua est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 252)
est opus exiguum vestrisque paratibus inpar:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 42)
at deus obscena nimium quoque parte paratus omnibus ad lunae lumina risus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권246)
utque domum intravit Tyrios induta paratus, incipit Aeneas (cetera turba silet):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권416)
At comites rapidum solitis hortatibus agmen ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt et velut absentem certatim Actaeona clamant (ad nomen caput ille refert), et abesse queruntur nec capere oblatae segnem spectacula praedae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 26:1)
Reseratis aurea valvis atria tota patent, pulchroque instructa paratu Cepheni proceres ineunt convivia regis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 74:5)
Haud ultra tenuit Saturnius iram, terribilesque hortatus equos in gurgitis ima contortum valido sceptrum regale lacerto condidit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 41:10)
ecce venit magno dives Philomela paratu, divitior forma:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 37:3)
quales audire solemus naidas et dryadas mediis incedere silvis, si modo des illis cultus similesque paratus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 37:4)
His, ut quaeque pia est, hortatibus impia prima est, et ne sit scelerata, facit scelus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION