라틴어 문장 검색

Namque milites veterani ira et dolore incensi non modo ut parcerent hosti non poterant adduci sed etiam ex suo exercitu inlustres urbanos quos auctores appellabant, compluris aut vulnerarunt aut interfecerunt;
(카이사르, 아프리카 전기 85:9)
Itaque ii omnes Scipionis milites cum fidem Caesaris implorarent, inspectante ipse Caesare et a militibus deprecante uti eis parcerent, ad unum sunt interfecti.
(카이사르, 아프리카 전기 85:13)
Itaque regem cohortatus ut consuleret regno paterno, parceret praeclarissimae patriae, quae turpibus incendiis et ruinis esset deformata, civis suos primum ad sanitatem revocaret, deinde conservaret, fidem populo Romano sibique praestaret, cum ipse tantum ei crederet ut ad hostis armatos eum mitteret, dextra dextram tenens dimittere coepit adulta iam aetate puerum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 24:2)
Vatinius cum animum adverteret neque navium se magnitudine neque numero parem esse fortuitae dimicationi, fortunae rem committere maluit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:1)
Sic erat dubius animus utrum nihil timere an omnia licere mallet.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:4)
Cum eo de salute sua agit, orat atque obsecrat, ut sibi parcat, veteremque amicitiam commemorat Caesarisque in se beneficia exponit;
(카이사르, 내란기, 1권 22:4)
Acerbitatem inimicorum docet, qui, quod ab altero postularent, in se recusarent, atque omnia permisceri mallent, quam imperium exercitusque dimittere.
(카이사르, 내란기, 1권 32:10)
centuriones tribunosque militum adire atque obsecrare, ut per eos Caesar certior fieret, ne labori suo neu periculo parceret;
(카이사르, 내란기, 1권 64:3)
quibus salvis atque incolumibus rem obtinere malebat.
(카이사르, 내란기, 1권 72:7)
Primum agunt gratias omnibus, quod sibi perterritis pridie pepercissent:
(카이사르, 내란기, 1권 74:2)
His eos suppliciis male haberi Caesar et necessariam subire deditionem quam proelio decertare malebat.
(카이사르, 내란기, 1권 81:8)
Proinde sibi ac rei publicae parcerent, cum, quantum in bello fortuna posset, iam ipsi incommodis suis satis essent documento.
(카이사르, 내란기, 3권 10:11)
Itaque Androsthenes, praetor Thessaliae, cum se victoriae Pompei comitem esse mallet quam socium Caesaris in rebus adversis, omnem ex agris multitudinem servorum ac liberorum in oppidum cogit portasque praecludit et ad Scipionem Pompeiumque nuntios mittit, ut sibi subsidio veniant:
(카이사르, 내란기, 3권 80:4)
reliquasque civitates sollicitant, ut in ea libertate quam a maioribus acceperint permanere quam Romanorum servitutem perferre malint.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 8장4)
His rebus permotus Quintus Titurius, cum procul Ambiorigem suos cohortantem conspexisset, interpretem suum Gnaeum Pompeium ad eum mittit rogatum ut sibi militibusque parcat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 36장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION