라틴어 문장 검색

Seneca Lucilio suo salutem Erras, mi Lucili, si existimas nostri saeculi esse vitium luxuriam et neglegentiam boni moris et alia, quae obiecit suis quisque temporibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 971)
Aspice illos iuvenes, quos ex nobilissimis domibus in harenam luxuria proiecit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 13:1)
Desit sane varietas marmorum et concisura aquarum cubiculis interfluentium et pauperis cella et quicquid aliud luxuria non contenta decore simplici miscet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 6:1)
" Desideres," inquis, " contra vitia aliquid aspere dici, contra pericula animose, contra fortunam superbe, contra ambitionem contumeliose, volo luxuriam obiurgari, libidinem traduci, inpotentiam frangi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 10:5)
Dic in avaritiam, dic in luxuriam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 11:4)
Adiciebat contrahendam materiam esse luxuriae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 17:2)
Non magnam rem facis, quod vivere sine regio apparatu potes, quod non desideras milliarios apros nec linguas phoenicopterorum et alia portenta luxuriae iam tota animalia fastidientis et certa membra ex singulis eligentis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:4)
Stomachum illi fecit luxuria;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 3:9)
Tunc itaque de illo feremus sententiam, cum fidem nobis fecerit invisam iam sibi esse luxuriam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 4:5)
Si rotundam illis qualem deo dederint, quaeram, an et avaritia et luxuria et dementia aeque rotundae sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 22:4)
Argumentum est luxuriae publicae orationis lascivia, si modo non in uno aut in altero fuit, sed adprobata est et recepta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 2:2)
Ubi luxuriam late felicitas fudit, cultus primum corporum esse diligentior incipit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 9:1)
Quomodo conviviorum luxuria, quomodo vestium aegrae civitatis indicia sunt, sic orationis licentia, si modo frequens est, ostendit animos quoque, a quibus verba exeunt, procidisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 11:5)
Haec ergo et eiusmodi vitia, quae alicui inpressit imitatio, non sunt indicia luxuriae nec animi corrupti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 20:1)
suo veniat iure, luxuria est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION