라틴어 문장 검색

Erat enim amarulenta dicacitate et lingua proterve mordaci, procax ac securus offensarum quas sine delectu cari vel non amici in se passim verbis odia serentibus provocabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:2)
Philochorus Saturno et Opi primum in Attica statuisse aram Cecropem dicit, eosque deos pro Iove terraque coluisse, instituisseque ut patres familiarum et frugibus et fructibus iam coactis passim cum servis vescerentur cum quibus patientiam laboris in colendo rure toleraverant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 22:1)
an Platonem aestimas haurienda passim vina suasisse, et non magis inter minuta pocula iucundiorum liberalioremque invitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conviviorum sobriis, non inprobasse?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 5:3)
At nunc et maioris ponderis passim videmus et pretia haec insana nescimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 9:3)
passim somno vinoque per herbam Corpora fusa vident, adrectos litore currus, Inter lora rotasque viros, simul arma iacere, Vina simul.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 8:2)
nisi angusta sederemus, scomma fuit in C. Caesarem, qui in senatum passim tam multos admittebat ut eos quattuordecim gradus capere non possent.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 8:5)
Unde ἐπιγλωττὶς a natura provisa est, quae, cum cibus sumitur, operimento sit arteriae, ne quid per ipsam in pulmonem spiritu passim trahente labatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 11:1)
Erige mentem, Et tua cum fatis pietas decertet, et ipsum, Quod sum vicus, ama.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:41)
Iussisti tenuis, Germanice, crescere vicos, Et modo quae fuerat semita, facta via est.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXI2)
Esquiliis domus est, domus est tibi colle Dianae, Et tua patricius culmina vicus habet;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXIII1)
Cum tibi non Ephesos nec sit Rhodos aut Mitylene, Sed domus in vico, Laelia, patricio, Deque coloratis numquam lita mater Etruscis, Durus Aricina de regione pater;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXVIII1)
At mea me libram foliati poscat amica, Aut virides gemmas sardonychasve pares, Nec nisi prima velit de Tusco Serica vico, Aut centum aureolos sic velut aera roget.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXVII4)
dant clara incendia lucem erranti passimque oculos per cuncta ferenti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr27)
angusta viarum angustas vias, id est vicos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3321)
sternuntur inertia passim corpora aut non repugnantia, ut pecora inter inertia votis optat aprum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3641)

SEARCH

MENU NAVIGATION