라틴어 문장 검색

Non sum quidem Solis progenies, nec mea mater, dum placet, labentis mundi cursum detinuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:14)
Potest tamen fieri ut haec concussa labantur;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 16:1)
repetit altius quae dixit ex tempore, ne verbo quidem labitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 3:6)
patescit enim, cum separaris a turba, contemplatio rerum quae turba teguntur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 7:2)
nam modo occurrentibus silvis via coartatur, modo latissimis pratis diffunditur et patescit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 3:2)
Alio senatu Vicetini sine advocato intraverunt, dixerunt se deceptos, lapsine verbo, an quia ita sentiebant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 4 2:2)
Medius patescit statimque intrantium oculis totus offertur, platanis circumitur;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 32:2)
reliqua labuntur, meque non metu tantum, verum etiam dolore conficiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 3:4)
Hunc subter exit fons et exprimitur pluribus venis sed imparibus, eluctatusque quem facit gurgitem lato gremio patescit, purus et vitreus, ut numerare iactas stipes et relucentes calculos possis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 2:2)
frequentior currentibus quam reptantibus lapsus, sed his non labentibus nulla, illis non nulla laus etiamsi labantur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 2:4)
Ergo Amor et modicum circa mea tempora vinum Mecum est et madidis lapsa corona comis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 633)
Perque resurgentes rivis labentibus herbas Gramineus madidam caespes obumbrat humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 165)
Sed neque diversi ripa labuntur eadem Frigidus Eurotas populiferque Padus, Nec nisi tu nostris cantabitur ulla libellis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1722)
Tu potius, ripis effuse capacibus amnis - Sic aeternus eas - labere fine tuo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 69)
cito pede labitur aetas, nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION