라틴어 문장 검색

Vtique autem perfricare fauces periculosum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 1:7)
Tussis uero fere propter faucium exulcerationem est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 1:1)
sinapi ex parte exteriore faucibus inpositum, donec leuiter exulceret;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 2:3)
Nonnumquam autem is a summis faucibus fertur, modo exulcerata ea parte, modo non exulcerata, sed aut ore uenae alicuius adaperto, aut tuberculis quibusdam natis, exque his sanguine erumpente.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 2:1)
At si ex faucibus interioribusue partibus processit, et metus maior est et cura maior adhibenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 6:1)
Faucibus subest stomachus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 1:1)
At si ulcera stomachum infestant, eadem fere facienda sunt, quae in faucibus exulceratis praecepta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:1)
Quae quibus temporibus danda sint, ex ratione uel adiectae uel leuatae febris apparebit, sic ut in remissione quam maxima dentur, cum eo tamen, ut sciamus non esse eius generis tussi aridas fauces committendas:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 5:1)
Vt his autem in ipso morbi feruore sustinendus aeger est, sic, ubi paululum is se remisit, alimenta pleniora et uini quoque aliquid dari potest, dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus aut fauces asperet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 6:1)
Erasistratus primo tribus uini guttis aut quinis aspergendam potionem esse dixit, deinde paulatim merum adiciendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 4:4)
paulatim se cibo reficere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 5:6)
si tempus anni patitur, etiam uiridibus ficis, sic tamen, ne quis aut cibus aut umor uniuersus detur sed paulatim.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 2:4)
Paulatim deinde faciendus est transitus ad ea, quae uentrem conprimunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 4:1)
Si nihil tumet, duas manus imponere oportet supra summum uentrem, paulatimque deducere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 2:10)
Paulatim ergo firmari intestina debebunt aliquibus cotidie adiectis.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION