라틴어 문장 검색

quae ego paulisper in te ita desideravi non imbecillitate animi tui sed magis ut desiderio nostri te aestuare putarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 18 1:3)
est, est illa vis profecto, neque in his corporibus atque in hac imbecillitate nostra inest quiddam quod vigeat et sentiat, non inest in hoc tanto naturae tamque praeclaro motu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 1:1)
quid enim sit Atticum discant eloquentiamque ipsius viribus, non imbecillitate sua metiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 7장 1:4)
itaque istam paupertatem vel potius egestatem ac mendicitatem tuam numquam obscure tulisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 3:4)
Si expetendae divitiae, si fugienda paupertas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 2:10)
Primum igitur de inbecillitate multorum et de variis disciplinis philosophorum loquar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 15:6)
sed videamus ne haec oratio sit hominum adsentantium nostrae inbecillitati et indulgentium mollitudini;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:1)
neque enim, qui rerum naturam, qui vitae varietatem, qui inbecillitatem generis humani cogitat, maeret, cum haec cogitat, sed tum vel maxime sapientiae fungitur munere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 34:3)
nam aut ipsius rei natura qualis et quanta sit, quaerimus, ut de paupertate non numquam, cuius onus disputando levamus docentes, quam parva et quam pauca sint quae natura desideret, aut a disputandi subtilitate orationem ad exempla traducimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 56:2)
cum enim paupertatis una eademque sit vis, quidnam dici potest, quam ob rem C. Fabricio tolerabilis ea fuerit, alii negent se ferre posse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 56:5)
de paupertate agitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 57:3)
sunt enim certa, quae de paupertate certa, quae de vita inhonorata et ingloria dici soleant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 81:2)
et tamen, ut medici toto corpore curando minimae etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia cum universam aegritudinem sustulit, etiam, si quis error alicunde extitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit, si quid tenebrarum obfudit exilium, aut eorum quae modo dixi si quid extitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 82:1)
morbum appellant totius corporis corruptionem, aegrotationem morbum cum imbecillitate, vitium, cum partes corporis inter se dissident, ex quo pravitas membrorum, distortio, deformitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 28:6)
etenim ipsae se impellunt, ubi semel a ratione discessum est, ipsaque sibi imbecillitas indulget in altumque provehitur imprudens nec reperit locum consistendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION