라틴어 문장 검색

annuit Alcides increpuitque lyram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권527)
Qui simul impurae matris prolapsus ab alvo Cinyphiam foedo corpore pressit humum, Sedit in adverso nocturnus culmine bubo, Funereoque graves edidit ore sonos . Protinus Eumenides lavere palustribus undis , Qua cava de Stygiis fluxerat unda vadis, Pectoraque unxerunt Erebeae felle colubrae, Terque cruentatas increpuere manus . Gutturaque imbuerant infantia lacte canino :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 11:1)
Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo atque ita "si precibus" dixerunt "numina iustis victa remollescunt, si flectitur ira deorum, dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 39:6)
Obstipuere diu, rumpitque silentia voce Pyrrha prior iussisque deae parere recusat, detque sibi veniam pavido rogat ore, pavetque laedere iactatis maternas ossibus umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 40:1)
Inde loco medius rerum novitate paventem Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit "quae" que "viae tibi causa?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 4:5)
Ipse pavet nec qua commissas flectat habenas, nec scit, qua sit iter;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 14:4)
Conligit amentes et adhuc terrore paventes Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 32:3)
Pavet haec litusque ablata relictum respicit, et dextra cornum tenet, altera dorso imposita est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:15)
Increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:47)
Pavet illa, metuque et colus et fusus digitis cecidere remissis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:10)
Dumque pavent illi, vergit furiale venenum pectus in amborum praecordiaque intima movit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:15)
Increpat hos "vitio" que "animi, non viribus" inquit "Gorgoneis torpetis" Eryx:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 16:1)
Inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum, ne pateat latoque solum retegatur hiatu inmissusque dies trepidantes terreat umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 37:5)
terras tamen increpat omnes ingratasque vocat nec frugum munere dignas, Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni repperit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 46:3)
Illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur, utque columba suo madefactis sanguine plumis horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION