라틴어 문장 검색

velle Pompeium se Caesari purgatum, ne ea, quae rei publicae causa egerit, in suam contumeliam vertat.
(카이사르, 내란기, 1권 8:5)
Semper se rei publicae commoda privatis necessitudinibus habuisse potiora.
(카이사르, 내란기, 1권 8:6)
Sibi semper primam rei publicae fuisse dignitatem vitaque potiorem.
(카이사르, 내란기, 1권 9:2)
Tamen hanc iacturam honoris sui rei publicae causa aequo animo tulisse;
(카이사르, 내란기, 1권 9:4)
Sed tamen ad omnia se descendere paratum atque omnia pati rei publicae causa.
(카이사르, 내란기, 1권 9:8)
Proficiscatur Pompeius in suas provincias, ipsi exercitus dimittant, discedant in Italia omnes ab armis, metus e civitate tollatur, libera comitia atque omnis res publica senatui populoque Romano permittatur.
(카이사르, 내란기, 1권 9:9)
Caesarem imperatorem, bene de re publica meritum, tantis rebus gestis oppido moenibusque prohiberi;
(카이사르, 내란기, 1권 13:4)
Itaque omnes uno consilio Domitium productum in publicum circumsistunt et custodiunt legatosque ex suo numero ad Caesarem mittunt:
(카이사르, 내란기, 1권 20:8)
HS |LX|, quod advexerat Domitius atque in publico deposuerat, allatum ad se ab IIII viris Corfiniensibus Domitio reddit, ne continentior in vita hominum quam in pecunia fuisse videatur, etsi eam pecuniam publicam esse constabat datamque a Pompeio in stipendium.
(카이사르, 내란기, 1권 23:13)
quoniam ad id tempus facultas colloquendi non fuerit, atque ipse Brundisium sit venturus, interesse rei publicae et communis salutis se cum Pompeio colloqui;
(카이사르, 내란기, 1권 24:12)
Pro quibus rebus hortatur ac postulat, ut rem publicam suscipiant atque una secum administrent.
(카이사르, 내란기, 1권 32:13)
Sin timore defugiant, illis se oneri non futurum et per se rem publicam administraturum.
(카이사르, 내란기, 1권 32:14)
Trebonii atque omnibus superioribus locis prospicere in urbem, ut omnis iuventus, quae in oppido remanserat, omnesque superioris aetatis cum liberis atque uxoribus ex publicis locis custodiisque aut e muro ad caelum manus tenderent, aut templa deorum immortalium adirent et ante simulacra proiecti victoriam ab diis exposcerent.
(카이사르, 내란기, 2권 5:6)
arma omnia privata ac publica in domum Gallonii contulit.
(카이사르, 내란기, 2권 18:6)
Quibus rebus perterritos cives Romanos eius provinciae sibi ad rem publicam administrandam HS CCXXX et argenti pondo XX milia, tritici modium CXX milia polliceri coegit.
(카이사르, 내란기, 2권 18:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION