라틴어 문장 검색

ut ait Lucilius, tamen cum eo equo per uiam concito peruolant, si quem interea conspicantur ex principalibus uiris nobilem hominem, bene consultum, bene cognitum, quanquam oppido festinent, tamen honoris eius gratia cohibent cursum, releuant gradum, retardant equum et ilico in pedes desiliunt, fruticem, quem uerberando equo gestant, eam uirgam in laeuam manum transferunt itaque expedita dextra adeunt ac salutant et, si diutule ille quippiam percontetur, ambulant diutule et fabulantur, denique quantumuis morae in officio libenter insumunt.
(아풀레이우스, 플로리다 21:4)
Ego vero quod primum ingressu stabulum conspicatus sum, accessi, et de quadam anu caupona illico percontor
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:3)
"Sed et balneas facile percontabimur."
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:5)
His actis et rebus meis in illo cubiculo conditis pergens ipse ad balneas, ut prius aliquid nobis cibatui prospicerem, forum cupidinis peto inque eo piscatum opiparem expositum video et percontato pretio, quod centum nummis iudicaret, aspernatus viginti denariis praestinavi.
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:7)
Percontatur accuratius causas etiam peregrinationis meae;
(아풀레이우스, 변신, 1권 24:19)
et percontanti marito qui comperisset istud, respondit sibi lucernam praedicere.
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:16)
"Sic infortunatissimae filiae miserrimus pater,suspectatis caelestibus odiis et irae superum metuens, dei Milesii vetustissimum percontatur oraculum et a tanto numine precibus et victimis ingratae virgini petit nuptias et maritum."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:34)
"At illae sorores percontatae scopulum locumque illum, quo fuerat Psyche deserta, festinanter adveniunt, ibique difflebant oculos et plangebant ubera, quoad crebris earum eiulatibus saxa cautesque parilem sonum resultarent."
(아풀레이우스, 변신, 5권52)
"Denique altera earum satis scrupulose curioseque percontari non desinit, quis illarum caelestium rerum dominus, quisve vel qualis ipsius sit maritus:"
(아풀레이우스, 변신, 5권61)
"Interea Psychen maritus ille quem nescit rursum suis illis nocturnis sermonibus sic commonet:"
(아풀레이우스, 변신, 5권89)
"Nil aliud repperies, mi soror quam vel mendacio istam pessimam feminam confingere vel formam mariti sui nescire;"
(아풀레이우스, 변신, 5권134)
"mox inducta, mutuis amplexibus alternae salutationis expletis, percontanti causas adventus sui sic incipit:"
(아풀레이우스, 변신, 5권205)
"Nescio inquit, Domina;"
(아풀레이우스, 변신, 5권226)
"An pro cetera morum tuorum temeritate istud quoque nescire te fingis, quantos labores circa tuas inquisitiones sustinuerimus?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:59)
"Rursum titubas et vacillas et putres isti tui pedes fugere possunt, ambulare nesciunt!"
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION