라틴어 문장 검색

nec enim gubernationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitramur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, et saltationi, ut in ipsa insit, non foris petatur extremum, id est artis effectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 31:3)
verum ut haec non in posteris et in consequentibus, sed in primis continuo peccata sunt, sic ea, quae proficiscuntur a virtute, susceptione prima, non perfectione recta sunt iudicanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 41:6)
stultitiam autem et timiditatem et iniustitiam et intemperantiam cum dicimus esse fugiendas propter eas res, quae ex ipsis eveniant, non ita dicimus, ut cum illo, quod positum est, solum id esse malum, quod turpe sit, haec pugnare videatur oratio, propterea quod ea non ad corporis incommodum referuntur, sed ad turpes actiones, quae oriuntur e vitiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 50:2)
de pertinentibus nihil est bonum praeter actiones honestas, de efficientibus nihil praeter amicum, sed et pertinentem et efficientem sapientiam volunt esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 71:3)
nam quia sapientia est conveniens actio, est illo pertinenti genere, quod dixi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 71:4)
quod autem honestas actiones adfert et efficit, [id] efficiens dici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 71:5)
est autem eius generis actio quoque quaedam, et quidem talis, ut ratio postulet agere aliquid et facere eorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 75:6)
hoc non est positum in nostra actione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 21:5)
rationis enim perfectio est virtus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 48:4)
quam ob rem utrique idem faciunt, ut si laevam partem neglegerent, dexteram tuerentur, aut ipsius animi, ut fecit Erillus, cognitionem amplexarentur, actionem relinquerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 50:4)
sic igitur in homine perfectio ista in eo potissimum, quod est optimum, id est in virtute, laudatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 51:3)
apparet statim, quae sint officia, quae actiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 63:7)
est autem etiam actio quaedam corporis, quae motus et status naturae congruentis tenet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 47:4)
Earum etiam rerum, quas terra gignit, educatio quaedam et perfectio est non dissimilis animantium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 53:1)
aufert enim sensus actionemque tollit omnem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 73:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION