라틴어 문장 검색

Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat festinatque.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장1)
Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장1)
praeda omnis ab perfugis corrupta.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장9)
Perfugae, minime cari et regionum scientissimi, hostium iter explorabant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장6)
Marius interea exercitu in hibernaculis composito cum expeditis cohortibus et parte equitatus proficiscitur in loca sola obsessum turrim regiam, quo Iugurtha perfugas omnis praesidium imposuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장1)
Res tradit, non verba, et nescio an certior memoria sit, quae nullum extra se subsidium habet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 32:5)
Schema negabat decoris causa inuentum, sed subsidii, ut quod aures offensurum esset, si palam diceretur, id oblique et furtim surreperet.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 24:1)
phrasin non uulgarem nec sordidam sed lectam, genus dicendi non remissum aut languidum sed ardens et concitatum, non lentas nec uacuas explicationes sed plus sensuum quam uerborum habentes, diligentiam, maximum etiam mediocris ingenii subsidium.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 7:2)
sed tibi subsidio delphinum currere vidi, qui, puto, Arioniam vexerat ante lyram.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26a6)
"num missus ab Argis subsidio globus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권8)
tamen et Boeotis urbibus ultrix adspirat ferri rabies, nec regis iniqui subsidio, quantum socia pro gente moventur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권161)
"Tunc primum sese trepidis sub nocte Thyoneus detexit, nato portans extrema Thoanti subsidia, et multa subitus cum luce refulsit, adgnovi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권109)
agile studium et tenuissima virtus, pacis opus, cum sacra vocant, nec inutile bellis subsidium, si dextra neget, prior omnibus Idas, nuper Olympiacis umbratus tempora ramis, prosilit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권215)
alii fame confecti procedentes manus hostibus dabant, pro accipiendis alimentorum subsidiis aeternum subituri seruitium, si tamen non continuo trucidarentur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:12)
Sunt enim quidam, qui habentes subsidia furtum perpetrant, et sunt alii, qui hac in re ex inopia delinquunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION