라틴어 문장 검색

ceterum in tantas brevi creverant opes seu maritimis seu terrestribus fructibus seu multitudinis incremento seu disciplinae sanctitate, qua fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 63:1)
deinde, ut trepidationem in angustiis suoque ipsum tumultu misceri agmen videre, equis maxime consternatis, quidquid adiecissent ipsi terroris satis ad perniciem fore rati, diversis rupibus iuxta per vias ac devia adsueti decurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 337:2)
tunc quoque ad extremum periculi ac prope perniciem ventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 354:1)
postero die iam segnius intercursantibus barbaris iunctae copiae, saltusque haud sine clade, maiore tamen iumentorum quam hominum pernicie superatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 357:1)
pugna raro magis ulla saeva aut utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium sivisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 632:1)
audeantur infanda, si non perniciem nobis cum scelere ferunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 102:2)
nam et simultas cum familia Barcina leviorem auctorem faciebat et occupati animi praesenti laetitia nihil quo vanius fieret gaudium suum auribus admittebant, debellatumque mox fore, si adniti paulum voluissent, rebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 162:2)
aquae magnae bis eo anno fuerunt Tiberisque agros inundavit cum magna strage tectorum pecorumque et hominum pernicie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 120:1)
nec spem salutis nec perniciem propiorem umquam civitati ulli fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 358:1)
vincit tamen omnia pertinax virtus, et aliquot simul partibus ad vallum ac fossas perventum est, sed cum multis vulneribus ac militum pernicie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 201:1)
ceterum conspicatus Lucanum hospitem inter hostis, adeo infestus confertos invasit ut parci ei sine multorum pernicie non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 259:2)
diutius ille multo amicus fuit quam hic hostis, et illius benefacta etiam re sensistis, huius amentia ad perniciem tantum ipsius valuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 434:2)
Flaccus sibi privatam simultatem cum Campanis negare ullam esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 391:1)
vicit tamen auctoritas senatus ut positis simultatibus communi animo consilioque administrarent rem publicam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 527:1)
"tum vero ad hoc retracti ex distantibus locis in sedem antiquam videbamur ut iterum periremus et alterum excidium patriae videremus - nec ad perniciem nostram Carthaginiensi utique aut duce aut exercitu opus esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 572:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION