라틴어 문장 검색

- ̓Αλφόσ vocatur, ubi color albus est, fere subasper et non continuus, ut quaedam quasi guttae dispersae esse videantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 84:3)
etiam ubi tenuis fistula abdomen perrupit, excidere eam licet, suturaque oras conjungere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 8:1)
Si vero plus est per quod telo revertendum, quam quod perrumpendum est, jamque venas nervosque id transiit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 3:1)
Tertium genus telorum est, quod interdum evelli debet, plumbea glans, aut lapis, aut simile aliquid, quod, perrupta cute, integrum intus insedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 13:1)
Inter duo vero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa vulnus duo membra fasciis habenisve deliganda, et per has in diversas partes diducenda sunt, ut nervos distendant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 15:1)
Vix umquam nigrities caries, interdum totum os perrumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 5:2)
ut quandocumque os perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 7:9)
interdum sic, ut eam totam is casus perruperit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 2:4)
serta per omnem Neptuni dispersa domum.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:101)
nec signifer ullus nec miles pluviae flores dispergere ritu cessat purpureoque ducem perfundere nimbo.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:189)
inter quae tumidus leno producere cenas in lucem, foetere mero, dispergere plausum empturas in vulgus opes, totosque theatris indulgere dies, alieni prodigus auri.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:55)
exiliis dispersa feror.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:128)
multifidas dispergit opes artemque secutus, qua iussere manus, mobile torquet iter et iunctos rapido pontes subtermeat aestu adflatasque vago temperat igne tholos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus28)
Continuo dispersa vigor per membra volutus aestuat et venas recidivus sanguis inundat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix26)
inde vago lapsu Libyam dispersus in omnem Aethiopum per mille ruit nigrantia regna et loca continuo solis damnata vapore inrorat populisque salus sitientibus errat per Meroën Blemyasque feros atramque Syenem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus7)

SEARCH

MENU NAVIGATION