라틴어 문장 검색

at qualium, deus bone, quamque pretiosorum, quae si quis deportaret philosophaturus aut ad paludicolas Sygambros aut ad Caucasigenas Alanos aut ad equimulgas Gelonos, bestialium rigidarumque nationum corda cornea fibraeque glaciales procul dubio emollirentur egelidarentur neque illorum ferociam stoliditatemque, quae secundum beluas ineptit brutescit accenditur, rideremus contemneremus pertimesceremus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 4:1)
neque [enim] 4 valuissemus aliquid in commune consulere, nisi iudicii sui faciens plebs lenita iacturam sacerdotali se potius iudicio subdidisset, presbyterorum sane paucis angulatim fringultientibus, porro autem palam ne mussitantibus quidem, quia plerique non minus suum quam reliquos ordines pertimescebant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 3:1)
"et nunc ecce tuas inritat callidus iras suppliciumque cupit;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권398)
Frequens vindicta paucorum odium reprimit, omnium irritat.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, F20)
Pecunia non satiat avarum, sed irritat.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, P11)
Inritare est calamitatem, cum te felicem voces.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 241)
unde necesse est, ut de eodem dono caelesti et timendo gaudeas, et gaudendo pertimescas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXI. 1:3)
pertimescas uero, ne inter signa, quae fiunt, infirmus animus in sui praesumtione se eleuet, et unde foras in honorem tollitur, inde per inanem gloriam intus cadat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXI. 1:5)
Quod uidens episcopus, multum pertimuit, ac statim exsurgens leuauit eum, promittens se multum illi esse placatum, dum modo ille residens ad epulas tristitiam deponeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:12)
Cumque adpropinquassent, pertimescens ille dicit angelo:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:17)
belli Fidenatis contagione inritati Veientium animi et consanguinitate - nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt - et quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 161:1)
timor deinde patres incessit, ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce multarum circa civitatium inritatis animis vis aliqua externa adoriretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 182:1)
si praeda belli per otium frui velint, memorem se et civium iniuriae et hospitum beneficii adnisurum ut appareat exsilio sibi inritatos non fractos animos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 425:3)
Consul Romam rediit non tam belli gloria aucta quam inritato exacerbatoque in se militum odio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 478:1)
maius quoque aliquod in tam inritatis animis et occasione ancipiti haud desperandum esse facinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 510:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION