라틴어 문장 검색

Haec tibi exposui, quo magis scires, quantum esset ille mihi ego tibi debiturus, si praediolum istud, quod commendatur his dotibus, tam salubriter emerit ut paenitentiae locum non relinquat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 4:2)
ut tot tantisque dotibus villulae nostrae maxima commendatio ex tuo contubernio accedat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 29:4)
Adest enim adulescenti nostro cum ceteris naturae fortunaeque dotibus eximia corporis pulchritudo, cui in hoc lubrico aetatis non praeceptor modo sed custos etiam rectorque quaerendus est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 4:1)
Nam possessor prior saepius vendidit pignora, et dum reliqua colonorum minuit ad tempus, vires in posterum exhausit, quarum defectione rursus reliqua creverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 6:2)
Quae tibi scripsi, primum ut te non sine exemplo monerem, deinde ut in posterum ipse ad eandem temperantiam astringerer, cum me hac epistula quasi pignore obligavissem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 7:1)
Patere hoc me super cetera habere amoris tui pignus, ut ea quoque norim quae nosse neminem velles.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 7:4)
Est quoque carminibus meritas celebrare puellas Dos mea;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1041)
Ornata est - dotes exhibet ipsa suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 426)
Et quisquam ingenuas etiamnunc suspicit artes, Aut tenerum dotes carmen habere putat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 81)
dum loquitur tangitque manum poscitque libellum et quaerit posito pignore, vincat uter, saucius ingemuit telumque volatile sensit, et pars spectati muneris ipse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:106)
et quacumque potes dote placere, place.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:420)
sis licet antiquo Nireus adamatus Homero, Naïadumque tener crimine raptus Hylas, ut dominam teneas, nec te mirere relictum, ingenii dotes corporis adde bonis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:86)
dos est uxoria lites:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:117)
hoc dominae certi pignus amoris erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 11:4)
ardet et in vultu pignora mentis habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION