라틴어 문장 검색

Persequi singulos longum est, quorum aut latrunculi aut pila aut excoquendi in sole corporis cura consumpsere vitam.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 74:1)
Contumelias et verba probrosa et ignominias et cetera dehonestamenta velut clamorem hostium ferat et longinqua tela et saxa sine vulnere circa galeas crepitantia ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 101:5)
Socraten aiunt colapho percussum nihil amplius dixisse quam molestum esse, quod nescirent homines, quando eum galea prodire deberent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 68:2)
Nos sumus, qui nullis annis vacationem damus et, quod ait ille vir disertissimus, Canitiem galea premimus.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 6:7)
non erat gracili levis armata ferro cornus aut longo latus mucrone cingens ensis aut crista procul galeae comantes:
(세네카, 파이드라 7:26)
astringe galeam, laeva se clipeo inserat;
(세네카, Phoenissae 491:1)
parvaque iam magnis admoram fontibus ora (unde pater sitiens Ennius ante bibit, et cecinit Curios fratres et Horatia pila, regiaque Aemilia vecta tropaea rate, victricisque moras Fabii pugnamque sinistram Cannensem et versos ad pia vota deos, Hannibalemque Lares Romana sede fugantis, anseris et tutum voce fuisse Iovem), cum me Castalia speculans ex arbore Phoebus sic ait aurata nixus ad antra lyra:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 32)
tu tamen iniecta tectus, vesane, lacerna potabis galea fessus Araxis aquam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 124)
nuda tulit arma papilla et texit galea barbara molle caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 324)
atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis, stabant Romano pila Sabina Foro.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 45)
altera classis erat Teucro damnata Quirino, pilaque feminea turpiter acta manu:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 615)
idem eques et frenis, idem fuit aptus aratris, et galea hirsuta compta lupina iuba.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1011)
tum, ne per malas excrescat fistula duplex, obtundit teneras circumdata fascia nares, ut galeis cedant:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 110)
Auxerat Augustus naturae lege Severus divorum numerum, quem mox Oenotria casum vidit ut aerei de rupibus Appennini, pergit caerulei vitreas ad Thybridis aedes, non galea conclusa genas (nec sutilis illi circulus inpactis loricam texuit hamis), sed nudata caput;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 142)
pars poplite secto mortis ad invidiam vivit, partemque cerebri hic galeae cum parte rapit, fortique lacerto disicit ancipiti miserabile sinciput ense.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 176)

SEARCH

MENU NAVIGATION