라틴어 문장 검색

Alio senatu Vicetini sine advocato intraverunt, dixerunt se deceptos, lapsine verbo, an quia ita sentiebant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 4 2:2)
Sedebant iudices, decemviri venerant, obversabantur advocati, silentium longum;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 2:1)
Quo festinantius nuntio tibi fuisse me hodie in auditorio Calpurni Pisonis.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 1:2)
breve tempus a Iulio Basso, et Rufum Varenum proconsulem detulerunt, Varenum quem nuper adversus Bassum advocatum et postularant et acceperant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 1:2)
Locutus est Caesar summa gravitate summa moderatione, cumque advocatus Senecionis et Eurythmi dixisset suspicionibus relinqui reos, nisi audirentur, 'Non curo' inquit 'an isti suspicionibus relinquantur, ego relinquor.'
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 11:1)
Notabilis prorsus et mira eadem in causa, isdem iudicibus, isdem advocatis, eodem tempore tanta diversitas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 5:3)
Adest provinciae legatus, attulit decretum concilii ad Caesarem, attulit ad multos principes viros, attulit etiam ad nos Vareni advocatos.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 1:4)
Nihil enim tam contrarium quam si advocatus a senatu datus defenderem ut reum, cui opus esset ne reus videretur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 3:2)
Idem rectissimus iudex, fortissimus advocatus, amicus fidelissimus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 22 2:3)
Dederat me senatus cum Herennio Senecione advocatum provinciae Baeticae contra Baebium Massam, damnatoque Massa censuerat, ut bona eius publice custodirentur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 4:1)
'Cum simus advocati a senatu dati, dispice num peractas putes partes nostras senatus cognitione finita.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 5:2)
Vixdum conticueramus, et Massa questus Senecionem non advocati fidem sed inimici amaritudinem implesse, impietatis reum postulat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 7:3)
Eumolpus respondit complexurum se libello quae rei publicae peteret, ceterum quod ad sepultos pertineret non accusatorem se sed advocatum Flavi Archippi, cuius mandata pertulisset.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 81 6:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Ecdicus, domine, Amisenorum civitatis petebat apud me a Iulio Pisone denariorum circiter quadraginta milia donata ei publice ante viginti annos bule et ecclesia consentiente, utebaturque mandatis tuis, quibus eius modi donationes vetantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1101)
Piso contra plurima se in rem publicam contulisse ac prope totas facultates erogasse dicebat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 110 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION