라틴어 문장 검색

Transit et antiquae Cartheia moenia Ceae, qua pater Alcidamas placidam de corpore natae miraturus erat nasci potuisse columbam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 29:1)
dant placidi cursum redeuntibus austri Aeacidis Cephaloque, quibus feliciter acti ante exspectatum portus tenuere petitos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 3:2)
- Quamvis saepe utile vinci victoris placidi fecit clementia multis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:24)
Excepi nantemque ferens o proxima mundi regna vagae dixi sortite, tridentifer, undae, In quo desinimus, quo sacri currimus amnes huc ades atque audi placidus, Neptune, precantem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:12)
Talia tum placido Saturnius edidit ore:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 69:5)
Lenis adhuc somnus placidis Erysichthona pennis mulcebat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:1)
neque enim dum flumina pacem et placidos habeant lapsus totaeque residant, opperiuntur, aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 8:3)
placida resoluta quiete saepe videt, quod amat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 42:12)
Hunc contra placido Trachinius ore talibus adloquitur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 36:3)
"Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris fessa ministeriis mulces reparasque labori, somnia, quae veras aequent imitantia formas, Herculea Trachine iube sub imagine regis Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 70:1)
coeunt fiuntque parentes, perque dies placidos hiberno tempore septem incubat Alcyone pendentibus aequore nidis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 78:5)
Nam si mea facta requiris, hostibus insidior, fossas munimine cingo, consolor socios, ut longi taedia belli mente ferant placida, doceo, quo simus alendi armandique modo, mittor, quo postulat usus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 20:6)
Desierat Galatea loqui, coetuque soluto discedunt placidisque natant Nereides undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 79:1)
Sunt viridi prato confinia litora, quorum altera pars undis, pars altera cingitur herbis, quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae, nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:5)
nec satis est nymphae flere et lacerare capillos et dare plangorem (facit et tamen omnia) seque proripit ac Latios errat vesana per agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 50:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION