라틴어 문장 검색

uel ex angulo quoque caruncula abscidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 7:2)
Verus ergo anguli finis utique noscendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 7:6)
qui ubi satis constitit, non nimium adducto ungue scalpellus adhibendus est, deinde excidenda ea membranula, ne quid ex angulo laedatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 7:7)
Interdum enim fit in angulo, parum ungue exciso uel aliter, tuberculum, quod palpebras parum deduci patitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 10:2)
Excipi hamulo et circumcidi debet, hic quoque diligenter temperata manu, ne quod ex ipso angulo abscidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 10:4)
Tum exiguum linamentum respergendum est uel cadmia uel atramento sutorio, inque eum angulum deductis palpebris inserendum, supraque eodem modo deligandum, proximisque diebus similiter nutriendum, tantum ut primis aqua egelida uel etiam frigida foueatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 10:5)
Etiamnum in angulo, qui naribus propior est, ex aliquo uitio quasi parua fistula aperitur, per quam pituita adsidue destillat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 14:1)
At quibus id in angulo est, potest adhiberi curatio, cum eo ne ignotum sit esse difficilem:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 15:5)
quantoque angulo propius id foramen est, tanto difficilior est, quoniam perangustum est, in quo uersari manus possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 15:6)
deinde candens, sublata palpebra sic, ut eius perniciosi pili in conspectum curantis ueniant, sub ipsis pilorum radicibus ab angulo inmittenda est, ut ea tertiam partem palpebrae transuat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 18:2)
deinde iterum tertioque usque ad alterum angulum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 18:3)
initiumque faciendum in sinistro oculo ab eo angulo, qui tempori;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 22:5)
Haec fere circa oculum in angulis palpebrisque incidere consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 28:1)
eaque demittenda sed recta est per summas duas tunicas medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, e regione mediae suffusionis sic, ne qua uena laedatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 36:2)
ab interioribus eius angulis lineas transuersas incidere, quae citeriorem partem ab ulteriore ex toto deducant;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION