라틴어 문장 검색

Atque insopiti quondam tutela draconis, Hesperidum pauper spoliatus frondibus hortus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:18)
Hos tibi vicinos, Faustine, Telesphorus hortos Faenius et breve rus udaque prata tenet.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXIV1)
Exercet hilares facilis hortus urbanos, Et paedagogo non iubente lascivi Parere gaudent vilico capillati, Et delicatus opere fruitur eunuchus.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII11)
Schemate nec dubio, sed aperte nominat illam, Quam recipit sexto mense superba Venus, Custodem medio statuit quam vilicus horto, Opposita spectat quam proba virgo manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXVIII9)
Saevo Bilbilin optimam metallo, Quae vincit Chalybasque Noricosque, Et ferro Plateam suo sonantem, Quam fluctu tenui, sed inquieto Armorum Salo temperator ambit, Tutelamque chorosque Rixamarum, Et convivia festa Carduarum, Et textis Peterin rosis rubentem, Atque antiqua patrum theatra Rigas, Et certos iaculo levi Silaos, Turgontique lacus Turasiaeque, Et parvae vada pura Tvetonissae, Et sanctum Buradonis ilicetum, Per quod vel piger ambulat viator, Et quae fortibus excolit iuvencis Curvae Manlius arva Vativescae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV4)
Iuli iugera pauca Martialis Hortis Hesperidum beatiora Longo Ianiculi iugo recumbunt:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV1)
Iure tuo nostris maneas licet, hospes, in hortis, Si potes in nudo ponere membra solo, Aut si portatur tecum tibi magna supellex:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXII1)
Emi hortos;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXII5)
Ponetur digitis tenendus ustis Nigra coliculus virens patella, Algentem modo qui reliquit hortum, Et pultem niveam premens botellus, Et pallens faba cum rubente lardo.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII3)
Navita derisit Pharios Memphiticus hortos, Urbis ut intravit limina prima tuae:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXX2)
Parva suburbani munuscula mittimus horti:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLIX1)
Hanc sibi iure petat magni senis Atticus hortus, Nec minus esse suam Stoica turba velit.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXIX2)
Non horti neque palmitis beati, Sed rari nemoris, Priape, custos, Ex quo natus es et potes renasci, Furaces, moneo, manus repellas Et silvam domini focis reserves:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XL1)
Sed de valle brevi, quas det sitientibus hortis, Curva laboratas antlia tollit aquas:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XVIII2)
Seu tu Paestanis genita es seu Tiburis arvis, Seu rubuit tellus Tuscula flore tuo, Seu Praenestino te vilica legit in horto, Seu modo Campani gloria ruris eras:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LX1)

SEARCH

MENU NAVIGATION