라틴어 문장 검색

videtur ergo contrarium esse quod dicit, optate pluvias per solstitia et per hiemem serenitatem, cum, ut diximus, unum aestivum sit et aliud hiemale solstitium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1008)
optandum rusticis, ut autumnali et hiemali tempore sit sereni- tas - quae duo tempora pro uno habebantur secundum hemicyclii rationem, ut diximus, - vernali vero et aestivo tempore ut sint pluviae, quae et ipsa duo tempora pro uno erant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10016)
dicit autem, optanda haec quae per naturam non sunt, quo possit utriusque temporis asperitas mitigari, et aestatis calor pluviis, et frigus hiemis serenitatis tepore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10019)
inri- gare autem nonnisi nimiae siccitatis est, sicut siccare etiam aut ex magnis pluviis aut ex fluminis eruptione compellimur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1063)
tepido umore stanti, noxio, inutili.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1172)
videtur enim de aestate dicere 'tepido umore'. lacunae autem sunt fossae, in quibus aqua stare consuevit, id est quasi lacus minores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1174)
hyadas hyades signum est et in fronte tauri, quod ortu suo efficit pluvias, unde stellae ipsae hyades vocantur ἀπο` τοῦ ὑετοῦ, quas Latini exinde suculas appellaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1389)
alii hyadas a porcis, quas Graeci ὕασ dicunt, a nobis sues appellantur, non a pluviis, quas ὑετου`σ vocant, dictas accipiunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 13810)
nisi votis invocaveris pluvias, propter 'umida solstitia atque hiemes orate serenas':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1555)
unde ait 'sidera', id est tempestates, ut "scit triste Minervae sidus". bene autem hae- dos arcturo iunxit, qui ipsi pluvias faciunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2043)
serendum esse eo tempore, non quo iam pluit, sed quo imminent pluviae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2133)
quippe etiam festis q. e. d. non mirum est, rusticum aliqua facere debere per pluvias, cum sint quaedam, quae facere possit etiam festis diebus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2681)
frigida saturni quo sese stella receptet id est nocens, ut "frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba". ideo autem hoc dicit, quia Saturnus deus pluviarum est, unde etiam senex fingitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3361)
hic autem in capricorno facit gravissimas pluvias, et praecipue in Italia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3363)
in primis venerare deos post haec cognita da prae- cipue operam sacrificiis, quibus tempestates et pluviae possint re- pelli.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3381)

SEARCH

MENU NAVIGATION