라틴어 문장 검색

prodigi, qui epulis et viscerationibus et gladiatorum muneribus, ludorum venationumque apparatu pecunias profundunt in eas res, quarum memoriam aut brevem aut nullam omnino sint relicturi, liberales autem, qui suis facultatibus aut captos a praedonibus redimunt aut aes alienum suscipiunt amicorum aut in filiarum collocatione adiuvant aut opitulantur in re vel quaerenda vel augenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 73:2)
opipare a Pythio apparatum convivium, cumbarum ante oculos multitudo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 73:6)
dixit item causam illam quadam ex parte Q. Mucius, more suo, nullo apparatu, pure et dilucide.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 229:4)
sed eorum partim in pompa, partim in acie inlustres esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 94:2)
sed tamen ego de mea nunc, non de aliorum facultate disputo confiteorque me, si quae premat res vehementius, ita cedere solere, ut non modo non abiecto, sed ne reiecto quidem scuto fugere videar, sed adhibere quandam in dicendo speciem atque pompam et pugnae similem fugam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 294:4)
Atque haec in senatu minore apparatu agenda sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 333:3)
omnem descriptum verborum apparatum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 355:4)
apparatu nobis opus est et rebus exquisitis, undique conlectis, arces- sitis, comportatis, ut tibi, Caesar, faciendum est ad annum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 92:3)
In hoc igitur tanto tam immensoque campo cum liceat oratori vagari libere atque ubicumque constiterit, consistere in suo, facile suppeditat omnis apparatus ornatusque dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 124:2)
non enim sunt alia sermonis, alia contentionis verba, neque ex alio genere ad usum cotidianum, alio ad scaenam pompamque sumuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 177:3)
Sacrorum autem ipsorum diligentiam difficilem, apparatum perfacilem esse voluit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 42:1)
Post autem apparatu regio accepti sermonem in multam noctem produximus, cum senex nihil nisi de Africano loqueretur omniaque eius non facta solum, sed etiam dicta meminisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 1 2:1)
aggere maximo, vineis, turre altissima, magna tormentorum copia, multis sagittariis, magno labore, apparatu multis sauciis nostris, incolumi exercitu negotium confecimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 20 9:4)
dices nummos mihi opus esse ad apparatum triumphi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 9 4:4)
scripsi ad Terentiam, scripsi etiam ad ipsum, me quicquid possem nummorum ad apparatum sperati triumphi ad te redacturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 1 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION