라틴어 문장 검색

cuius a latere per spatium omne porrigitur nomine quidem flumen, re vera cloaca foedissima, ac sicut turpis immundissimo aspectu, ita pestilens odore taeterrimo.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 98 1:1)
Porrigimus victas ad tua iura manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 215)
Haec querulas habili percurrit pollice chordas - Tam doctas quis non possit amare manus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 419)
Idem per spatium Tityon porreximus ingens, Et tria vipereo fecimus ora cani;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1219)
sed tamen et servo (levis est inpensa) roganti porrige Fortunae munera parva die:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 13:1)
porrige et ancillae, qua poenas luce pependit lusa maritali Gallica veste manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 13:2)
neve cibo prohibe, nec amari pocula suci porrige:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 29:1)
fortuna miserrima tuta est, nam timor eventus deterioris abest, qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens porrigit ad spinas duraque saxa manus, accipitremque timens pennis trepidantibus ales audet ad humanos fessa venire sinus, nec se vicino dubitat committere tecto, quae fugit infestos territa cerva canes, da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris, nec rigidam timidis vocibus obde forem, verbaque nostra favens Romana ad numina perfer, non tibi Tarpeio culta Tonante minus, mandatique mei legatus suscipe causam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 217)
nec tibi pampineas autumnus porrigit uvas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 15)
cum tamen a turba rerum requieverit harum, ad vos mansuetas porriget ille manus, quidque parens ego vester agam fortasse requiret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 512)
passos Germania crines porrigit auspiciis, dux venerande, tuis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권356)
inde ubi ter fruges medios immisit in ignis, porrigit incisos filia parva favos, vina tenent alii;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권406)
illa etiam stantis radio percurrere telas erudit et rarum pectine denset opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권528)
paene simul periit, dum volt succurrere lapsae frater, et extentas porrigit usque manus, flebat, ut amissa gemini consorte pericli, caeruleo iunctam nescius esse deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권558)
refers aquilas, victos quoque porrigis arcus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권373)

SEARCH

MENU NAVIGATION