라틴어 문장 검색

ita exempta massa quanto minus factum fuerat, refudit sextario mensus, ut eodem modo, quo prius fuerat, ad labra aequaretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말37)
Catapultarum rationes, e quibus membris ex portionibus componantur, dixi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장1)
Primum igitur statuo palatium perfectum neutiquam esse nisi duas habeat portiones diversas, portionem convivii, ut loquitur liber Hesteri, et portionem mansionis sive familiae, alteram ad pompas, magnificentias, et celebritates, alteram ad habititations usum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:2)
plerumque tamen sufficiunt singulis modii glandis et paleae ad satietatem datae, vel lupini macerati modii, vel ervi aqua conspersi sextarii vii permixti paleis, vel cicerculae similiter conspersae sextarii xii mixti paleis, vel singuli modii vinaceorum, si iis, ut supra dixi, large paleae adiciantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 8:2)
si penitus malum descendit, chartae conbustae partes tres, auripigmenti pars quarta, aut pares portiones salis fricti et iridis frictae, aut item pares portiones chalcitidis, calcis, auripigmenti.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 1:6)
Erant autem plurimi eorum de monasterio Bancor, in quo tantus fertur fuisse numerus monachorum, ut, cum in VII portiones esset cum praepositis sibi rectoribus monasterium diuisum, nulla harum portio minus quam CCCtos homines haberet, qui omnes de labore manuum suarum uiuere solebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 2:3)
' Contra autem si ex sextario hemina fusa est, non ' dimidiatum ' sed ' dimidium,' sextarium fusum dicendum est, et qui ex mille nummum, quod ei debebatur, quingentos recepit, non 'dimidiatum ' recepisse dicemus, sed 'dimidium.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION