라틴어 문장 검색

potui vero nihil . . . praeterquam puram aquam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장29)
Magis prodest potui datum, sed impositum quoque extrinsecus digerendo spiritum dolorem levat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장9)
— Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum aut cortex mori decoctus sit, aut cui adiectum sit contritum vel hysopum vel piperis acetabulum vel scamoniae paulum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 24장3)
Atque etiam potui datur vinum Signinum vel resinatum austerum vel quodlibet austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장51)
Dandum etiam potui vel castoreum est vel git vel anetum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장18)
Ex eo paululum aut devoratur, aut aqua diluitur et potui datur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장19)
Antidotum autem praecipue id, quod primo loco (23, 1 B) posui, ubi id non est, aliud, si nondum aeger aquam horret, potui ex aqua dandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장28)
Adversus quos satis proficit herba Vettonica vel Cantabrica vel centaurios vel argimonia vel trixago vel personina vel marinae pastinacae, vel singulae binaeve tritae et cum vino potui data . . . sunt et super vulnus impositae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장83)
utique ut nihil salsum, nihil acre, nihil ex iis, quae extenuant, sumatur, nihil potui praeter aquam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장37)
— In hoc casu alvus ducenda est, cibus minuendus, lac potui dandum, ut acria laeserunt leniantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장170)
Contra soluit aucta ambulatio atque esca potusque, motus, qui post cibum est, subinde potiones cibo inmixtae.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 31:1)
Illud scire oportet, omne eiusmodi medicamentum, quod potui datur, non semper aegris prodesse, semper sanis nocere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 3:3)
ac si qua nota est, tum demum dare potui aquam calidam, cuius salubris effectus est, si sudorem per omnia membra diffundit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 8:3)
Nam si uenter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decreuit, liberaliter oportet aquam tepidam potui dare, et uomere cogere, nisi aut fauces aut praecordia aut latus dolet, aut uetus morbus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 15:2)
Deinde ubi paulum remitti coeperat febris, aquam frigidam potui dabat, ac si mouerat sudorem, explicuisse se aegrum iudicabat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION