라틴어 문장 검색

Alius ante amicae fores laqueo pependit, alius se praecipitavit e tecto, ne dominum stomachantem diutius audiret, alius ne reduceretur e fuga, ferrum adegit in viscera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 4:2)
nostra dicitur, quos caeca cupiditas in nocitura, certe numquam satiatura praecipitat, quibus si quid satis esse posset, fuisset, qui non cogitamus, quam iucundum sit nihil poscere, quam magnificum sit plenum esse nec ex fortuna pendere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 9:11)
Non sum tam ineptus, ut Epicuream cantilenam hoc loco persequar et dicam vanos esse inferorum metus, nec Ixionem rota volvi nec saxum umeris Sisyphi trudi in adversum nec ullius viscera et renasci posse cotidie et carpi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 18:1)
nihil autem ordinatum est, quod praecipitatur et properat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 2:5)
in vitia alter alterum trudimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 9:4)
Ideo adhibebitur prudentia, quae modum illis aut parsimoniam imponat, quoniam quidem licentia opes suas praecipitat atque urget.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 19:1)
species quosdam atque umbra virtutis in mortem voluntariam trudit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 21:5)
uxorem intellexisse falsum nuntium esse et ex eo se loco praecipitasse, ex quo praecipitata perire non posset:
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 6:4)
dum ego neglegens sum occupauit praecipitare se ex arce filius.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 3:7)
praecipitati non quod impulit tantum trahunt, sed quod occurrit, et naturali quodam deploratae mentis adfectu morientibus gratissimum est commori.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 2:5)
Quis Siculos iuvenes ut bona liberis exempla monstrabit, si optaverint, ut Aetna immensam ignium vim super solitum ardens et incensa praecipitet datura ipsis occasionem exhibendae pietatis ex medio parentibus incendio raptis ?
(세네카, 행복론, Liber VI 183:2)
" Praecipitat quisque vitam suam et futuri desiderio laborat, praesentium taedio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 40:7)
in cursu enim semper est, fluit et praecipitatur;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 60:2)
per occupationes vita trudetur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 107:9)
Sidus hoc, quod praecipitato in profundum et demerso in tenebras orbi refulsit, semper luceat !
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 77:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION