라틴어 문장 검색

sed antecedente fama nuntiisque Clusinorum, deinceps inde aliorum populorum, plurimum terroris Romam celeritas hostium tulit, quippe quibus velut tumultuario exercitu raptim ducto aegre ad undecimum lapidem occursum est, qua flumen Allia Crustuminis montibus praealto defluens alveo multum infra viam Tiberino miscetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 412:1)
praecucurrerant enim ab urbe qui nuntiarent dictatorem avidum poenae venire, alternis paene verbis T. Manli factum laudantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 428:1)
duae Punicae naves antecedebant Romanam classem, quibus obviae tres fuerunt regiae naves;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 495:1)
praecucurrit index ad Persea, ferro succinctos nuntians cum Demetrio quattuor adulescentes venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 73:3)
Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia via praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam huic dedisti, post hanc rursum obsignasti clanculum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2338)
iam ego illuc praecurram atque inscendam aliquam in arborem indeque observabo, aurum ubi abstrudat senex.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 611)
cum argentum dixi me petere et vasa, tu quantum potest praecucurristi obviam, ut quae fecisti infitias eas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 85)
Quin ea ego huc praecucurri gratia, ne te opprimeret imprudentem atque electaret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2269)
Siquidem istaec opera, ut praedicas, perfeceris, virtute regi gathocli antecesseris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5196)
ego huc citus praecucurri, ut nuntiarem nuntium exoptabilem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 2184)
Nam si hanc rem illa sequitur, hanc autem non sequitur, aut si huic rei illa antecedit, huic non antecedit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 23장 2:3)
Omnes mortales multo antecedes, non multo te di antecedent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 11:3)
multa in nostro collegio praeclara, sed hoc, de quo agimus, in primis, quod, ut quisque aetate antecedit, ita sententiae principatum tenet, neque solum honore antecedentibus, sed eis etiam, qui cum imperio sunt, maiores natu augures anteponuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 82:2)
Itaque non sic causa intellegi debet, ut, quod cuique antecedat, id ei causa sit, sed quod cuique efficienter antecedat, nec, quod in campum descenderim, id fuisse causae, cur pila luderem, nec Hecubam causam interitus fuisse Troianis, quod Alexandrum genuerit, nec Tyndareum Agamemnoni, quod Clytaemnestram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 50:3)
Non enim, si alii ad alia propensiores sunt propter causas naturalis et antecedentis, idcirco etiam nostrarum voluntatum atque adpetitionum sunt causae naturales et antecedentes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION