라틴어 문장 검색

Adhibenda verborum moderatio, ut nec gratus possit offendi nec ingratus dissimulare.
(세네카, 행복론, Liber V 146:2)
Quid enim, ut dixi, vetat te referre etiam summa felicitate praeditis gratiam ?
(세네카, 행복론, Liber VI 142:2)
Etiam in his, quae videntur in perdito, moderatio plurimum profuit , ut corporum ita animorum molliter vitia tractanda sunt.
(세네카, 행복론, Liber VII 144:5)
itaque ad- hibenda moderatio est, quae sanabilia ingenia distinguere a deploratis sciat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 13:2)
Illa finitio contradictiones inveniet, quamvis maxime ad verum accedat, si dixerimus clementiam esse moderationem aliquid ex merita ac debita poena remittentem :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 12:1)
Nec enim sic me deiecit, ut nollet erigere, immo ne deiecit quidem, sed impulsum a fortuna et cadentem sustinuit et in praeceps euntem leniter divinae manus usus moderatione deposuit ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 78:3)
M. Antonius avus meus, nullo minor nisi eo a quo victus est, tunc cum rem publicam constitueret et triumvirali potestate praeditus nihil supra se videret, exceptis vero duobus collegis omnia infra se cerneret, fratrem interfectum audivit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 94:1)
Sed si impatiens imperii rationisque est, hoc dumtaxat moderatione consequetur, ut quo minor fuerit, minus noceat :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 60:2)
quo rarior autem moderatio in regibus, hoc laudanda magis est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 126:3)
nec video quare difficilis sit moderatio, cum sciam tyrannorum quoque tumida et fortuna et licentia ingenia familiarem sibi saevitiam repressisse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 69:2)
Sed ut libertatis ita vini salubris moderatio est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 153:1)
quid deceat alto praeditam solio vides:
(세네카, 파이드라 3:11)
magni pectoris est inter secunda moderatio.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 3:5)
seu nos, Magne, tuus favor tenebat, multis praedite dotibus virorum, forma, nobilitate, mente, censu ( cuius si varios eam per actus, centum et ferrea lasset ora laude, constans, ingeniosus efficaxque, prudens arbiter, optimus propinquus, nil fraudans genii sibi vel ulli personas, loca, tempus intuendo);
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium103)
interea legati provinciae Galliae, Tonantius Ferreolus praefectorius, Afranii Syagrii consulis e filia nepos, Thaumastus quoque et Petronius, maxima rerum verborumque scientia praediti et inter principalia patriae nostrae decora ponendi, praevium Arvandum publico nomine accusaturi cum gestis decretalibus insequuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION