라틴어 문장 검색

Et crescentepenuria decrescens pecunia indigentibus non suffecit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:8)
Domine, lenitas vestrae maiestatis in vestri filium consiliarii, cui pater infinitam reliquit pecuniam, ne dicam stulte, nimium mollis extitit:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:14)
modo namque nec vos nec ipse pecuniam habetis, quam ipse insulsus superfluedilapidavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:15)
ut dicerent animas hominum pariter ac bestiarum esse communes, earumque summum praemium, si magnorum philosophorum animae in apes aut luscinias demigrarent;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:9)
Tu enim via es, veritas, vita, possibilitas, fides, praemium.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:3)
Non dormientibus, neque otiantibus, sed vigilantibus et laborantibus pollicentur praemia:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:20)
et labori merces parata est, qui licet non sit suavis ad gratiam, tamen fructuosus ad praemium est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:21)
abiit autem viam longissimam involucro pecuniae accepto in manu (Ibid.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:21)
Quid hoc esse dicam, nisi forte quia divites putant nihil esse quod non cedat suae pecuniae, et in gratiam sui legem velint esse venalem?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:23)
multa mentitur, falsa adjungit, vera subducit, spondet pecuniam, aurum offert;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:28)
Tu autem accipe potius disciplinam, quam pecuniam, et scientiam super aurum probatum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:31)
Nam quid de avaritia dicam, insatiabili pecuniae cupiditate, et quadam aeris libidine, quae quo plura abstulerit, eo magis inopem esse se credit?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:1)
quia asinam aut commutandam ove docuit, aut redimendam pecunia;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:12)
et bonae doctrina virtutis aut ad industriam provocat, et invitat ad praemium bonae sibi conscium disciplinae, aut gerendae poenitentiae, et sequendae conversationis cupiditatem injicit peccatori.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:14)
sed longe lateque diffundunt suas cupiditates, dum aut pecuniarum compendium de ulterioribus quaeritur, aut honor a pluribus, aut potestas diffusior, aut cupiditas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 33장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION