라틴어 문장 검색

Ille enim nolentibus praeest, hic volentibus;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:33)
Moyses, ut praeesset populo Iudaeorum, quadraginta annis eruditur in heremo, pastor ovium hominum factus est pastor;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 8:3)
Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, decuriis atque collegiis distributus, summaque regis sollertia ita est ordinata res publica, ut omnia patrimonii, dignitatis,aetatis, artium officiorumque discrimina in tabulas referrentur, ac sic maxima civitas minimae domus diligentia contineretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 50:1)
Sed ubi intercedentem legibus suis C. Octavium videt Gracchus, contra fas collegii, ius potestatis, iniecta manu depulit rostris, adeoque praesenti metu mortis exterruit, ut abdicare se magistratu cogeretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO TIBERI GRACCHI 5:2)
Nec me fugit Gellium scribere senatum decresse ut aedes Saturni fieret, eique rei L. Furium tribunum militum praefuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 1:4)
Sed apud nos Ianum omnibus praeesse ianuis nomen ostendit, quod est simile Θυραίῳ.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 7:1)
Hanc deam vitalibus humanis praeesse credunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 32:1)
et quia cordis beneficio, cuius dissimulatione brutus habebatur, idoneus emendationi publici status extitit, hanc deam quae vitalibus praeest templo sacravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 32:3)
º qui diebus praeerant, ne quid nundinis collecta universitas ob desiderium regis novaret, cavisse ut Nonae a nundinis segregarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 18:4)
Unde dies ille, quo abundare annum diximus, eorum est permissus arbitrio qui fastis praeerant, uti, cum vellent, intercalaretur, dummodo eum in medio Terminaliorum vel mensis intercalaris ita locarent, ut a suspecto die celebritatem averteret nundinarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 19:1)
Tunc Patres iussisse ut ad collegium pontificum de his religionibus referretur, pontificesque statuisse postridie omnes Kalendas Nonas Idus atros dies habendos, ut hi dies neque praeliares neque puri neque comitiales essent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 24:1)
Virtutem igitur solis quae divinationi curationique praeest Apollinem vocaverunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 5:1)
Virtus solis est quae fructibus, effectus eiusdem est qui frugibus praeest.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 6:1)
His ludis faciendis praesit is praetor qui ius populo plebique dabit summum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:3)
Nam Apollodorus in libris quibus titulus est περὶ θεῶν scribit quod Aesculapius divina­tionibus et auguriis praesit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION