라틴어 문장 검색

Amator namque dolosus ab omni meretur femina recusari et nullis ad hoc debet meritis adiuvari, quia, quantalibet sit aliquis probitate praeclarus et quantalibet sapientia decoretur, si fraudulento in amore versetur ingenio, ab ipsius amoris meretur curia propulsari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:7)
Praeterea, si aliquo fortuito eventu contingat ut alter amantium ad Veneris impotentiam deducatur, amor inter eos postea durare non potest, sed illos penitus derelinquit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:10)
Nam si in hac parte aliquo decipiantur errore, ex tali amore non magnum consequuntur honorem et facile inde possunt maximam sustinere iacturam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:3)
Quid enim in hoc saeculo alicui potest gratius exhiberi quam optatae mulieris [divitiis] amore potiri?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:4)
Et secura quidem possumus responsione docere quod ob hoc amator suae coamantis non iudicatur indignus amore, nisi saepius forte cum pluribus tales ipse committat excessus, ita scilicet ut nimia de eo voluptatis abundantia praesumatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 3:3)
Sed et si, quamcunque feminam noverit, ad suam fuerit consecutus instantiam vel data opera fuerit suo labore lucratus, priori iuste meretur amore privari, quia violenter praesumitur eum novi amoris id intuitu peregisse, maxime ubi pro nobili vel alias femina honorabili oberraverit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 3:4)
Et huic volumus digna increpatione occurrere, et dicimus quidem quia turpiter agit femina, si alicui extraneo sui osculi vel amplexus munera praestet, quum haec indicia semper credantur amoris et in signum futuri amoris soleant hominibus exhiberi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 7:2)
Sed quum diligens indagator inveniaris amoris, non sine causa quaerere posses an purum amorem cum una possit aliquis muliere servare, ac cum altera retinere mixtum sive communem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 9:1)
Videmus enim aliquando aliquem purum bibendi vinum habere appetitum, et eidem postmodum aquam solam vel mixtum cum ea bibere vinum similiter suadet appetitus;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 9:5)
Sed et ubi aliqui fuerint diu puro amore coniuncti, postea vero mixto si placet amore gaudere, eadem in istis perdurat substantia amoris, licet modus et forma atque respectus sit varius amandi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 9:7)
Et nullo istud praesumimus ausu narrare ut a saeculi non liceat delectationibus abstinere, ne nostra videatur doctrina ipsius Dei nimis adversari mandatis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 13:2)
"In veritate cognosco pro meo amore te diutius laborasse, sed nullo quidem tempore ipsum poteris impetrare, nisi primitus te firma mihi volueris sponsione ligare te cunctis in perpetuum meis obedire mandatis, et si in aliquo contraires, te velle meo penitus amore privari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 2:4)
" Quod quum factum esset, illi mulier in continenti mandavit ut ulterius pro suo non laboraret amore, nec de ea inter aliquos auderet laudes efferre.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 2:7)
Post mensem vero elapsum ad priorem dominam redit amator, dicens se nulla cum alia domina solatia praesumpsisse nec sumere voluisse, sed suae coamantis voluisse probare constantiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 4:3)
Stultum est enim aliquem illud ab aliis non reverenter exigere, quod ipse aliis penitus denegat exhibere."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION