라틴어 문장 검색

Verba praetoris ex edicto perpetuo de flamine Diali et de sacerdote Vestae adscripsi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 32:1)
Nam Sullam consulem de reditu eius legem ferentem ex conposito tr.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 11:4)
Satis autem erit perpetuae veterum consuetudinis demonstrandae gratia verba sollemnia praetoris ponere, quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 4:1)
Dienoni praetor dicit, non die nono.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 4:5)
Neque praetor solum, sed pleraque omnis vetustas sic locuta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 5:1)
Rogo, praetor, inquit, subveni, succurre!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 8:2)
Albinus, qui cum L. Lucullo consul fuit, res Romanas oratione Graeca scriptitavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 2:2)
Quid significet in veteribus praetorum edictis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVII 1:1)
EDICTA veterum praetorum sedentibus forte nobis in bibliotheca templi Traiani et aliud quid quaerentibus cum in manus incidissent, legere atque cognoscere libitum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVII 2:1)
servos item furti manifesti prensos verberibus adfici et e saxo praecipitari, sed pueros inpuberes praetoris arbitratu verberari voluerunt noxiamque ab his factam sarciri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 9:2)
CUM Romae a consulibus iudex extra ordinem datus pronuntiare intra Kalendas iussus essem, Sulpicium Apollinarem, doctum hominem, percontatus sum an his verbis intra Kalendas ipsae quoque Kalendae tenerentur, dixique ei me videlicet datum Kalendasque mihi prodictas, ut intra eum diem pronuntiarem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 2:1)
Praeterea in libris quos Ad Praetoris Edictum scripsit multa posuit, partim lepide atque argute reperta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 4:1)
vocationem, ut consules et ceteri qui habent imperiunm;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:2)
nam quidam non modo privatum, sed etiam consulem, in rostra vocari iusserunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:7)
Quod in libris Humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION