라틴어 문장 검색

erectus Samnis Paelignusque et Marsi aemulatione quod Campania praevenisset, ut in novo obsequio, ad cuncta belli munia acres erant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장2)
quae tamen paucis ante diebus opportuna morte excidium domus praevenit, nihil principatu filii adsecuta nisi luctum et bonam famam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장4)
Praevenerat rumor eiurari ab eo imperium, scripseratque Flavius Sabinus cohortium tribunis ut militem cohiberent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장1)
ruina soceri in exilium pulsus, ut Galbae principatu rediit, Marcellum Eprium, delatorem Thraseae, accusare adgreditur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장2)
si Vespasianum iuvare adgressus foret, satis factum coeptis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장3)
inter quae Claudius Sagitta, praefectus alae Petrianae, prospera navigatione praevenit Papirium centurionem a Muciano missum, adseveravitque mandata interficiendi Pisonis centurioni data:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장5)
At Vespasiano post Cremonensem pugnam et prosperos undique nuntios cecidisse Vitellium multi cuiusque ordinis, pari audacia fortunaque hibernum mare adgressi, nuntiavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 51장1)
digressum Voculam et de supremis agitantem liberti servique prohibuere foedissimam mortem sponte praevenire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 59장2)
ad quintum ferme lapidem coorti Germani incautum agmen adgrediuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장6)
classem ultro Canninefates adgressi sunt maiorque pars navium depressa aut capta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장10)
Non fefellit Civilem ea inclinatio et praevenire statuit, super taedium malorum etiam spe vitae, quae plerumque magnos animos infringit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 26장1)
quos si statim aggrederetur, brevi universos oppressurum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 4:2)
inimici vero eius quiescenduin in praesenti, quia noceri ei non posse intellegebant, et illud tempus exspectandum decreverunt, quo classis exisset, ut absentem aggrederentur, itaque fecerunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 2:1)
illi cum ferro aggredi non auderent, noctu ligna contulerunt circa casam eam, in qua quiescebat, eaque succenderunt, ut incendio conficerent, quem manu superari posse diffidebant.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 4:2)
Hic cum maximo studio compararet exercitum Aegyptumque proficisci pararet, subito a rege litterae sunt ei missae, ut Aspim aggrederetur, qui Cataoniam tenebat:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION